22.2.17 Et cuius gratia non ministros uocauit? Ita enim utique, et miraculum reuelatum esset. Quoniam neque ipse Ihesus reuelabat quod factum est, sed quiescibiliter et paulatim uolebat cognosci signorum uirtutem.
22.2.17 Et qua nam gratia non uocauit ministros?1486: ministros: Ita enim miraculum manifestius fuisset. Quoniam neque ipse Christus manifestum fecit, sed lente et pedetentim miraculorum suorum uirtutem cognosci uoluit.
22.2.17 Et qua nam gratia non vocauit ministros? ita enim miraculum manifestius fuisset: quoniam neque ipse Christus manifestum fecit, sed lente et pedetentim miraculorum suorum virtutem cognosci voluit:
22.2.17 Cur non ministros alloquitur? Sic enim miraculum revelatum esset. Quia ne ipse quidem Jesus quod factum fuerat revelavit, sed sensim paulatimque volebat vim miraculorum in notitiam venire.