PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

22.3.20 Nam indigentia quidem sicut sanitatis, ita delectationis est mater. Plenitudo uero sicut egritudinum, ita et indelectationum est fons et radix. Vbi enim est saturitas, desiderium esce non est. Desiderio uero non existente, qualiter utique erit, umquam delectatio?
CLOSE
Griffolini

22.3.20 Vt enim tenuis mensa bonae ualitudinis, ita et uoluptatis mater est. Crapula1470/1486: crapula et; 1530: et crapula1470/1486: crapula et; 1530: et crapula ut morborum, ita fastidii et fons est et radix. Vbi enim satietas, ibi auiditas esse nullo pacto potest. Vbi nulla auiditas, quo pacto ibi uoluptas erit?
CLOSE
Griffolini-Montanus

22.3.20 Vt enim tenuis mensa bonae valetudinis, ita et voluptatis mater est: et crapula vt morborum, ita fastidii et fons est, et radix. Vbi enim satietas, ibi auiditas esse nullo pacto potest. Vbi nulla auiditas, quo pacto ibi voluptas erit?
CLOSE
Montfaucon

22.3.20 Frugalitas quippe ut valetudinis, ita et voluptatis mater est; satietas vero, ut morborum, ita fastidii fons est et radix. Nam ubi satietas est, ibi concupiscentia esse nequit: ubi vero concupiscentia non est, quomodo voluptas esse possit?