PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

22.2.11 Si enim contrarius qui conditor esset ei, non utique alienis uteretur, ad proprie uirtutis demonstrationem. Nunc nimirum ostendens, quoniam ipse est qui in uineis aquam transmutat et pluuiam per radicem in uinum uertit, quodque in planta per multum tempus fit, hoc repente simul nuptiis operatus est.
CLOSE
Griffolini

22.2.11 Nam si1486/1530: si ipse deo contrarius opifex fuisset, non utique alienis usus esset Christus ad propriae uirtutis demonstrationem. Hoc autem miraculo manifeste ostendit, se eum esse qui uineas irrigat, pluuiam per uitis radicem in uinum uertit, cum quod in plantaB: plata longiori temporis spatio efficitur, id repente in nuptiis operatus est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

22.2.11 Nam si ipse deo contrarius opifex fuisset, non vtique alienis vsus esset Christus ad propriae virtutis demonstrationem: hoc autem miraculo manifeste ostendit se eum esse, qui vineas irrigat, pluuiam per vitis radicem in vinum vertit, cum quod in planta longiori temporis spacio efficitur, id repente in nuptiis operatus est.
CLOSE
Montfaucon

22.2.11 Nam si creator ipsi contrarius esset, non alienis uteretur ad potentiam suam demonstrandam. Nunc igitur ostendens, se eumdem ipsum esse, qui aquam in vineis mutat, et pluviam per radicem in vinum convertit, id quod in ipsa planta longiori tempore facit, id repente in nuptiis operatus est.