22.2.10 Quia enim sunt quidam qui mundi conditorem alium esse aiunt, et non eius opera esse que uidentur. Sed alterius cuiusdam contrarii dei, et horum obstruens insaniam ita plura facit miraculorum ex subiectis substanciis.
22.2.10 Nam cum sint nonnulli, qui alterum mundi opificem, quae uidentur opera condidisse asseruerent, horum quoque insaniam cohibens plura facit miracula ex subiectis substantiis.
22.2.10 Nam cum sint nonnulli qui alterum mundi opificem, quae videntur opera condidisse asseuerant, horum quoque insaniam cohibens, plura facit miracula ex subiectis substantiis.
22.2.10 Quia enim quidam alium esse mundi creatorem dicunt, operaque visibilia non ejus esse, sed alterius dei ipsi contrarii, ut eorum insaniam reprimat, ita multa miracula edit ex subjectis substantiis.