PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

22.1.8 Hec omnia per totum euangelium dicta, hic congregaui ut omnibus unam inducam solutionem. Que igitur est eorum que dicuntur solutio? Non necessitati temporem, neque obseruantie subiectus Christus, dicebat nundum uenit hora mea.
CLOSE
Griffolini

22.1.8 Quid nam ista significant?1470: significant. Iccirco plures in eandem sententiam textus adduximus, ut una omnibus solutio afferatur. Quae igitur ea est? Nulli temporum necessitati Christus subiectus est, nec ob temporis obseruationem non dum horam suam uenisse dicebat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

22.1.8 Quid nam ista significant? Idcirco plures in eandem sententiam textus adduximus, vt vna omnibus solutio afferatur. Quae igitur ea est? Nulli temporum necessitati Christus subiectus est, nec ob temporis obseruationem nondum horam suam venisse dicebat.
CLOSE
Montfaucon

22.1.8 Haec omnia per totum Evangelium dicta hic collegi, ut unam omnibus solutionem afferam. Quaenam est illa solutio? Non temporum necessitati subjectus erat Christus, neque horas observans dicebat, Nondum venit hora mea.