22.2.8 Et cuius gratia ait: Non aquam ipse deduxit et tunc uinum ostendit sed ministris iussit? Propter eamdem rursus causam, ut et eos testes haberet, eius quod fiebat, quoniam nulla fantasia erat qui perficiebatur.
22.2.8 Sed cur ipse hydrias aqua non impleuit, deinde in uinum uertit, sed ministris implendas mandauit? Ipsam eandem ob causam, ut miraculi ipsos testes haberet, qui aquam hausissent. Ne qua fraus, ne quod praestigium putaretur.
22.2.8 Sed cur ipse hydrias aqua non impleuit, deinde in vinum vertit, sed ministris implendas mandauit? Ipsam eandem ob causam, vt miraculi ipsos testes haberet, qui aquam hausissent, ne qua fraus, ne quod praestigium putaretur.
22.2.8 Et cur, inquies, non ipse aquam produxit, ut tunc in vinum converteret; sed id ministros facere jussit? Eadem rursum de causa, et ut ipsos, qui hauserant, rei testes haberet, nec id praestigias esse putaretur.