PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

22.2.19 Nam ipsi quidem et per experientiam circum recognoscebat. Non enim utique suis manibus debebant decredere, alios autem credere facere non erant sufficientes. Propterea neque ipse reuelauit omnibus si ei qui maxime poterat conspicere quod fiebat, manifestiorem eius cognitionem futuro tempori seruans.
CLOSE
Griffolini

22.2.19 Sed re ipsa cognouerunt. Neque enim qui sibi ipsis non crederent, alii fuissent credituri. Propterea non omnibus reuelauit miraculum, sed maxime idoneis. Certiorem cognitionem in posterum reseruauit,
CLOSE
Griffolini-Montanus

22.2.19 Ipsi tamen experientia veritatem cognouerant. suis enim ipsorum manibus non poterant non credere. Vt aliis autem persuaderent, non erant sufficientes. Propterea non omnibus reuelauit miraculum, sed maxime idoneis certiorem cognitionem in posterum reseruauit,
CLOSE
Montfaucon

22.2.19 Ipsi quidem experientia rem clare noverant, neque poterant suis manibus fidem negare, non tamen idonei erant ut aliis fidem facerent. Ideo non omnibus revelavit; sed ei qui maxime posset id perspicere, clariorem rei notitiam in posterum reservans.