22.3.13 In uoluptate uero non hoc solum est, et defluere et transcurrere, sed et multa alia nobis tribuit negotia. In transeundo enim cum impetu, fortitudinem abradit corporis et uirilitatem subtrahit anime;
22.3.13 In deliciis autem et conuiuiis non solum fluxus, sed difficultates multae et mala depraehenduntur. Illa nanque satietas tum corporis robur, tum animi minuit fortitudinem.
22.3.13 in deliciis autem et conuiuiis non solum fluxus, sed difficultates multae et mala deprehenduntur. Illa nanque satietas tum corporis robur, tum animi minuit fortitudinem.
22.3.13 Deliciae vero ciborum non modo fluunt et praetercurrunt; sed multa nobis alia negotia ingerunt. Dum enim cum impetu diffluunt, tum robur corporis, tum animae virtutem abstrahunt.