PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

22.1.7 Non enim hic solum hoc dictum est. Sed et procedens idem euangelista uidetur dicens: Non potuerunt eum apprehendere, quoniam nundum uenit hora eius. Et rursus: Venit hora, glorifica tuum filium.
CLOSE
Griffolini

22.1.7 Neque hoc tantum in loco dictum est: Non dum uenit hora mea, sed et alias. Nam cum capere ipsum1470/1486/1530: eum Iudaei non possent, inquit Euangelista: Non dum uenerat hora eius. Et iterum: Nemo misit in illum manum, quia non dum uenerat eius. Et iterum: Venit hora clarifica filium tuum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

22.1.7 Neque enim hoc tantum in loco dictum est, Nondum venit hora mea, sed et alias: Nam cum capere eum Iudaei non possent, inquit euangelista: Nondum venerat hora eius: Et iterum: Nemo misit in illum manum, quia nondum venerat hora eius. Et iterum: Venit hora, clarifica filium tuum.
CLOSE
Montfaucon

22.1.7 Non hic solum autem hoc dictum occurrit, ipse namque Evangelista in sequentibus dicit, Non potuerunt eum apprehendere, quia nondum venerat hora ejus: et iterum, Nemo missit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus: ac rursum, Venit hora: Glorifica Filium tuum.