22.1.17 Et cuius igitur gratia ait dicens nundum uenit hora mea et rennuens egit quod dixit mater? Maxime propterea ut ex contradicentibus et hore subici cum extimantibus, sufficiens esset demonstratio quod non subiectus est hore.
22.1.17 Cur autem cum non dum horam suam uenisse dixerit, impleuit tamen matris uoluntatem? Maxime quidem, ut contradicentibus et temporum momentis eum subiectum existimantibus, palam non rectam eorum sententiam ostenderet.
22.1.17 Cur autem cum nondum horam suam venisse dixerit, impleuit tamen matris voluntatem? Maxime quidem, vt contradicentibus et temporum momentis eum subiectum existimantibus, palam non rectam eorum sententiam ostenderet:
22.1.17 Et cur, inquies, postquam dixerat, Nondum venit hora mea, et recusaverat, id quod mater dixerat effecit? Ut contradicentibus, et putantibus ipsum horae subjectum esse, demonstraretur ipsum non esse horae et tempori subditum.