PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

22.3.18 Si uero uis et anime egritudines uidere que hinc nascuntur, aspicies quoniam auaritie, luxurie, melancolie, desidie, incontinentie. Inscitia omnis hinc habet principium. Asinis uero in nullo melius a talibus mensis lasciuientes anime fiunt a tantis diuise feris.
CLOSE
Griffolini

22.3.18 Quod si uis, animi quoque morbos hinc prouenientes intellige1470/1486/1530: intelligere, auaritia, iactantia, bilis, desidia, luxuria, omnis denique incontinentia hinc ducit originem. Nec1470/1486: Hec secus ac asini animae inmodicis mensis et tot beluisB/1470: bellius distractae luxuriant1470: luxuriam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

22.3.18 Quod si vis animi quoque morbos hinc prouenientes intelligere, auaricia, iactantia, furor, desidia, luxuria, omnis denique incontinentia hinc ducit originem, nec secus ac asini animae immodicis mensis et tot beluis distractae luxuriant.
CLOSE
Montfaucon

22.3.18 Quod si velis hinc ortos animae morbos explorare, deprehendes inde nasci avaritiam, mollitiem, atram bilem, pigritiam, libidinem, omnemque ignorantiam. His gaudentes mensis animae non asinis meliores evadunt, quae a talibus feris discerpantur.