22.2.6 Et quid utique antequam implessent non fecit signum, quid multo mirabilius esset. Aliud enim est materiam subiectam in qualitatem transmutare et ipsam substantiam ex non entibus facere.
22.2.6 Sed qua nam gratia antequam implerentur, non fecit miraculum, quod longe fuisset admirabilius? Siquidem aliud est subiectae materiae qualitatem mutare, aliud ipsam substantiam ex nihilo facere.
22.2.6 Cur autem signum non edidit antequam illae implerentur, quod longe mirabilius fuisset? Aliud enim est subjectam materiam in aliam qualitatem mutare, aliud ipsam substantiam antea non exsistentem creare;