PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

22.3.19 Dicam et tristicias et indelectationes, quot habent qui assident uoluptati. Sed omnes quidem enumerare impossible. Vno autem et hoc capitulo, omnia faciam manifera. Ad mensam enim hanc copiosam cum delectatione nusquam gustant.
CLOSE
Griffolini

22.3.19 Perstringam et dolores anxietatesque, quibus qui se iis1530: his addixerunt, afficiuntur. Omnes quidem enumerare non possumus, in summam1530: summa breui totum explicabo. Varia nanque et preciosa illa1470/1486/1530: om. mensa nunquam auide, nunquam cum uoluptate fruuntur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

22.3.19 Perstringam et dolores, anxietatesque, quibus qui se his addixerunt, afficiuntur: omnes quidem enumerare non possumus, in summa breui totum explicabo: varia namque et preciosa mensa nunquam auide, nunquam cum voluptate fruuntur.
CLOSE
Montfaucon

22.3.19 Nec tacebo et fastidia quibus obnoxii sunt ii qui se huic addixere morbo, quae omnia recensere non possumus: unum quod est caput omnium declarabo. Lauta mensa, de qua loquimur, nunquam illi cum voluptate fruuntur.