PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.1.13 Cum enim dyabolus uiderit legem dei inscriptam anime et tabulas eius factum cor, non adibit eum de reliquo. Vbi enim utique fuerint littere legales, non in columpna sculpte enea, sed in dei amica mente spiritu sancto formate et multa resplendes gracia. Neque respicere ille poterit, sed procul nobis dabit terga.
CLOSE
Griffolini

3.1.13 Quippe cum diabolus diuinam legem animae inscriptam, et cor hominis, dei tabulam factum conspicatur, eo se amplius conferre formidat. Vbi enim litterae regiae non aureo titulo, sed dilecti seruuli Iesu menti, animoque impressae exuberanti spiritus sancti gratia effulxerint, ille nullo pacto perpeti aut consistere potest, sed longe formidolosus effugit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.1.13Quippe cum diabolus diuinam legem animae inscriptam, et cor hominis dei tabulam factum conspicatur, eo se amplius conferre formidat. Vbi enim literae regiae, non aereo titulo, sed dilecti seruuli Iesu menti animoque impressae, exuberanti spiritus sancti gratia effulserint: ille nullo pacto perpeti, aut consistere potest, sed longe formidolosus effugit.
CLOSE
Montfaucon

3.1.13 Cum enim diabolus legem Dei in anima descriptam videbit, et tabulas esse cor illius, non accedet ulterius. Ubi enim literae regiae, non in aereo cippo sculptae, sed in religioso animo a Spiritu sancto efformatae multa fulgent gratia, nec contra respicere ille poterit, sed procul nobis terga vertet.