Commentarius

[Homilia III]

3.1.1 Inmont1728 p. 16; PG-44 col. 37 principio erat Verbum. Supervacaneum jam esset vos de attentione concioni adhibenda monere; tam cito nempe admonitionis fructum re et opere exhibuistis.

3.1.2 Concursus enim, diligens attentio, praepropera cum impulsu festinatio ad interiorem occupandum locum, unde facilius vocem nostram audire possitis; perseverantia, qua vel in angustia positi recedere non vultis, donec spirituale theatrum solutum fuerit; plausus, strepitus, caeteraque similia, et fervorem animi et intentam concioni mentem indicant.

3.1.3 Quapropter superfluum esset hac de re monere; sed illud dicere et monere operae precium fuerit, ut hoc animo esse perseveretis: nec modo hic idem studium exhibeatis; sed etiam domi vir uxorem, pater filium de his alloquantur; sua hi dicant, et paria ab illis exigant, omnesque hoc mutuum pignus in medium afferant.

3.1.4 Ne quis mihi dixerit, pueros in hoc occupari non oportere; opus esset enim non modo his incumbere, sed hanc solam habere curam. Attamen infirmitatis vestrae causa, id non dico, neque pueros ab externo illo studio avoco; ut neque vos a civilibus negotiis. Verum ex septem his diebus, unum rogo communi Domino nostro consecretis.

3.1.5 Annon absurdum fuerit, si cum servos nostros obsequia sua nobis semper praestare jubeamus, nos ne minimum quidem otii nostri Deo addicamus; praesertim cum haec servitus Deo nihil conferat: Deus enim nulla re eget; sed ad nostram redundet utilitatem?

3.1.6 Verum cum ad theatra filios adducitis, neque disciplinas, neque aliud quidpiam obtenditis; si vero quidpiam spiritualis lucri sit colligendum, vacationem illud esse dicitis.

3.1.7 Et quomodo iram Dei non provocabitis, dum caeteris omnibus suo tempore operam dantes, divinis operam dare, molestum et importunum filiis existimatis? Ne ita, ne ita, fratres mei, agatis.

3.1.8 Etenim haec maxime aetas ista eget disciplina: tenera enim cum sit, cito illa quae dicunturmont1728 p. 17 imbibit, doctrinaque ibi ceu sigillum in cera imprimitur. Alioquin autem hac primaeva aetate vel ad vitium vel ad virtutem declinaturPG-44 col. 38.

3.1.9 Si quis igitur a principio et quasi a vestibulo illos a vitiis abduxerit, et ad optimam viam direxerit, ceu in quemdam habitum et rectam vitae rationem eos constituet: neque sponte sua facile ad malum declinabunt, consuetudine illos ad bona opera trahente. Ita nobis vel ipsis senibus venerabiliores erunt, et urbanis negotiis gerendis aptiores, dum in juventute senilem aetatem expriment.

3.1.10 Neque enim fieri potest, ut jam dixi, ut qui hujusmodi concione fruuntur, et tantum Apostolum frequentant, non ingens quodpiam bonum secum referant; sive tandem vir, sive mulier, sive juvenis sit is qui hujus mensae particeps efficitur. Nam si feras verbo domitas cicuramus, quanto magis homines hac spirituali doctrina ad frugem deducemus; cum inter medicinam et eum qui curatur tantum sit discrimen?

3.1.11 Neque enim tanta nobis inest feritas, quanta belluis: nam haec ex natura, illa ex arbitrio proficiscitur. Neque verborum eadem vis est; illa enim ex humana mente prodit, haec ex Spiritus virtute et gratia.

3.1.12 Si quis igitur de se desperet, mansuetas illas feras cogitet, et nunquam in desperationem incidet: saepe hanc medicamentorum officinam adeat, divinas leges omni tempore audiat, et domum reversus, quae audivit in mente describat: sicque in bona spe et securitate constituetur, et experientia profectum sentiet.

3.1.13 Cum enim diabolus legem Dei in anima descriptam videbit, et tabulas esse cor illius, non accedet ulterius. Ubi enim literae regiae, non in aereo cippo sculptae, sed in religioso animo a Spiritu sancto efformatae multa fulgent gratia, nec contra respicere ille poterit, sed procul nobis terga vertet.

3.1.14 Nihil enim ita formidabile est et illi et cogitationibus ab illo immissis, ut mens quae divina meditatur, et huic semper haeret fonti. Hanc nulla rerum praesentium turbabit, quantumvis molesta sit, nulla inflabit et extollet, quantumvis prospera fuerit: sed in tanta procella et tempestate, tranquillitate magna fruetur.

3.2.1 Neque enim ex rerum natura turbamur, sed ex animi nostri infirmitate. Nam si ex rebus quae accidunt turbaremur, omnes hominesPG-44 col. 39 turbari necesse esset. Omnes enim idem navigamus pelagus, neque fieri potest, ut extra fluctus et tempestates versemur.

3.2.2 Quod si quidammont1728 p. 18 extra tempestatem et furibundum mare degant, palam est tempestatem non a negotiis oriri, sed a statu mentis nostrae. Si hanc igitur ita comparemus, ut omnia facile ferat, nulli fluctus, nulla tempestas, sed tranquillitas nobis semper aderit.

3.2.3 Verum nescio quo pacto, cum nihil horum dicere in proposito haberem, in tantam admonitionem devenerim. Ignoscite, quaeso, longitudinem: etenim vereor, et admodum vereor, ut hoc studium meum felicem exitum habeat; nam si fisus essem, neutiquam vos his de rebus alloquutus essem.

3.2.4 Satis certe sunt quae diximus, ut omnia vobis facilia reddantur. Tempus autem est ut ad rem propositam veniamus, ne vos defessi haec certamina adeatis. Certamina quippe nobis prostant contra veritatis hostes, contra eos qui nihil non agunt, ut Filii Dei gloriam, imo potius suam dejiciant: illa quippe semper manet ut est, nihil per maledicam linguam imminuta.

3.2.5 Illi vero, dum eum, quem se adorare dicunt, prosternere student, vultum suum infamia replent, et animam supplicio addicunt. Quaenam ergo dicunt illi, dum nos haec proferimus? Illud, In principio erat Verbum, non aeternitatem simpliciter indicare. Nam hoc de caelo etiam et de terra dictum fuit.

3.2.6 O impudentiam et impietatem ingentem! De Deo te alloquor, et tu mihi terram et homines terra ortos affers in medium? Ergo quia Christus filius Dei dicitur et Deus, et homo similiter filius Dei et deus praedicatur; nam ego dixi, inquit, dii estis, et filii Excelsi omnes, cum Unigenito contendes de filiatione, et dices ipsum nihil plus habere, quam tu habeas?

3.2.7 Nequaquam, ait. Atqui illud ipsum agis, etsi non dicas. Quomodo? Quia dicis, te per gratiam adoptionem percepisse, ipsumque similiter: cum autem dicis ipsum non natura filium esse, nihil aliud probas, quam per gratiam filium esse.

3.2.8 Caeterum videamus ea, quae nobis afferunt testimonia: In principio fecit Deus caelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita: et, Erat homo ex Armathaim Sipha.

3.2.9 Haec ipsis firma videntur: et vere firma sunt, sed ad demonstrandam doctrinae nostrae veritatem: nam ad illorum blasphemiam comprobandam omnium debilissima sunt. Quid enim, quaeso, commune habet illud, fecit, cum illo, erat? Quid Deus cum homine? Cur ea misces quae misceri non possunt, cur confundis ea quae divisa sunt, et quae sursum, deorsum ponis?

3.2.10 Hic enim illud, erat, non aeternitatem ostendit, si solum spectetur; sed si addatur cum illis, in principio erat, et, Verbum erat. Quemadmodum ergo illud, esse, cum de homine dicitur, praesens tantum indicat tempus; cummont1728 p. 19 autem de Deo, aeternitatem demonstrat: sic et illud, erat, de nostra dictum natura, praeteritum tempus significat, ipsumque finitum; cum autem de Deo, aeternitatem indicat.

3.2.11 Satis ergo erat ei, qui audiret terram, et hominem, nihil amplius de illis cogitare, quam naturae creatae conveniat. Nam quod factumPG-44 col. 40 est, quidquid tandem sit, in tempore vel saeculo factum est: at Filius Dei, non temporibus tantum, sed saeculis omnibus superior est: nam illorum et creator et opifex est: dicitur enim, per quem fecit et saecula.

3.2.12 Qui autem opifex est, ante opificia haud dubie fuit. Quoniam vero quidam ita insensati sunt, ut postea majus quidpiam de sua dignitate suspicentur, illo verbo, fecit, et illo, homo erat, auditoris mentem praeoccupat, et omnem impudentiam exscindit.

3.2.13 Nam quae facta sunt omnia, caelum, terra, tempore facta sunt, temporale principium habent, eorumque nihil sine principio est, quia facta sunt. Itaque cum audis ipsum fecisse terram, et hominem esse, superflue nugaris, et inutilia effutis.

3.2.14 Ego enim aliam hyperbolen afferre possum. Quaenam illa est? Si de terra dictum esset, In principio terra erat; et de homine, in principio erat homo, neque ita quid majus de illis suspicandum fore, quam illa quae nunc cognoscimus.

3.2.15 Nam praemissa terrae et hominis appellatione, quidquid de illis dicatur, non potest animus majus quidpiam de illis imaginari, quam ea quae scimus: ut contra Verbum, etiamsi tenue quidpiam de illo dictum fuerit, non permittit tamen aliquid abjectum et vile de se existimari.

3.2.16 Enimvero de terra sic postea dicitur; Terra autem erat invisibilis et incomposita. Cum dixisset enim ipsum fecisse terram, et ipsi proprium terminum posuisset, secure jam quae sequuntur enarrat; gnarus neminem ita stultum esse, ut illam sine principio et non factam esse suspicetur.

3.2.17 Terrae quippe nomen, et illud, fecit, satis sunt ut vel admodum stulto suadeant, ipsam nec aeternam, nec non factam esse, sed ex eorum numero quae in tempore condita sunt.

3.3.1 Praeterea autem illud, erat, de terra et de homine dictum, non simpliciter exsistentiam significat; sed de homine dictum, indicat ipsum ex tali esse loco; de terra autem, illam tali esse modo.

3.3.2 Neque enim simpliciter dixit, terra erat, et postea tacuit; sed qualis post creationem esset addidit, nempe, invisibilis erat et incomposita, adhuc aquis operta et admixta. Et de Elcana non dixit solum quod esset homo, sed adjecit unde esset, de Armathaim Siphamont1728 p. 20.

3.3.3 De verbo autem non sic. Et me pudet profecto haec simul indagare. Si enim reprehendimus eos qui circa homines hoc agunt, quando multum est inter eos qui comparantur virtutis discrimen, licet illi ex una eademque substantia sint: quando et circa naturam et circa alia infinitum est interstitium, quomodo non extremae dementiae fuerit has quaestiones movere?

3.3.4 Sed nobis ille propitius sit, quem ipsi blasphemiis impetunt. Hujusmodi namque dictorum adhibendorum necessitatem non nos induximus, sed illi nobis obtulere, qui salutem impugnant suam.

3.3.5 Quid ergo dico? Illud, erat, de Verbo dictum, significare ipsum aeternum essePG-44 col. 41: nam ait, In principio erat Verbum; consequens autem erat, ut apud aliquem esset. Cum enim maxime illud Dei sit proprium, ut sit aeternus et sine principio, hoc primo posuit.

3.3.6 Deinde, ne quis audiens illud, in principio erat, etiam ingenitum diceret, statim ipsi occurrit, antequam diceret quid erat, dicendo, erat apud Deum. Et ne quis ipsum Verbum prolatitium aut internum esse putaret; per articulum praemissum, et per secundam additionem, hanc amovet suspicionem.

3.3.7 Non enim dixit, in Deo erat; sed, apud Deum, ejus nobis secundum hypostasin aeternitatem declarans. Deinde illud clarius significavit adjiciens, Verbum istud fuisse Deum. Sed, inquies, factum. Quid ergo obfuit quin diceret, In principio fecit Deus Verbum?

3.3.8 Nam cum de terra loqueretur Moyses, non dixit, In principio erat terra, sed fecit eam, et tunc fuit. Quid igitur prohibuit quominus Joannes ita diceret, In principio fecit Deus Verbum? Si enim ita dixit Moyses timens ne quis terram non factam diceret; multo magis de Filio metuere oportebat Joannem, si creatus fuisset.

3.3.9 Mundus enim cum sit visibilis, hoc ipso conditorem praedicat: nam caeli, inquit, enarrant gloriam Dei. Filius autem invisibilis est, et creaturam infinito medio excedit. Si itaque hicPG-44: ubi neque verbo neque doctrina opus erat, ut disceremus mundum esse factum, tamen clare illud et ante omnia ponit propheta; multo magis id de Filio Joannem dicere oportebat, si creatus fuisset.

3.3.10 Etiam dices: Sed Petrus id clare dixit et perspicue. Ubinam et quando? Cum Judaeos alloquens diceret: Ipsum Dominum et Christum Deus fecit: Cur ergo id quod sequitur non adjecisti, hunc Jesum quem vos crucifixistis?

3.3.11 An ignoras ex dictis alia ad immortalem naturam, alia ad Incarnationem pertinere? Si autem non ita se res habet, sed omnia de deitate accipias, Deum passibilemmont1728 p. 21 induces. Si vero non passibilis, non factus utique est.

3.3.12 Nam si ex divina et ineffabili natura sanguis effluxerit, et si vice carnis ipsa in cruce clavis transfixa et dissecta sit, ratione nixum est sophisma tuum.

3.3.13 Quod si ne diabolus quidem ita blasphemaverit, cur inexpiabilem ignorantiam simulas, quali ne daemones quidem unquam usi sunt? Praeterea haec, Dominus, et Christus, non sunt substantiae, sed dignitatis; alterum enim est potentiae, alterum unctionis.

3.3.14 Quid ergo dixeris de Filio Dei? Nam si creatus sit, ut vos dicitis, nullum hoc haberet locum. Non enim prius factus est, et tunc Deus ipsum ordinavit: neque abjectum habet principium, sed ex natura atque substantia.

3.3.15 Interrogatus enim num rex esset, Ego in hoc natus sum, inquit. Petrus autem quasi dePG-44 col. 42 quodam qui ordinatus sit loquitur; nam de oeconomia, sive de humanitate ipsi sermo est.

3.4.1 Ecquid miraris si Petrus id dicat? nam Paulus Athenienses alloquens, virum ipsum tantum appellat dicens: In viro in quo statuit fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis: nihilque de forma Dei loquitur, neque Deo aequalem dicit, neque quod sit splendor gloriae ejus; idque merito.

3.4.2 Nondum enim tempus haec dicendi venerat; sed satis adhuc erat, ut ipsum hominem esse et resurrexisse admitterent. Sic et ipse Christus fecit; a quo edoctus Paulus, ita res dispensabat. Non enim statim nobis deitatem suam revelavit; sed prius propheta et Christus simplex homo putabatur; deinde et verbis et operibus id quod vere erat ostendit.

3.4.3 Ideo Petrus in principio hoc utitur modo: nam hanc priorem ad Judaeos concionem habuit. Quia enim de divinitate ejus nihil hactenus ediscere potuerant, ideo de Christi humana natura verba facit, ut his exercitatus auditus, ad reliquam percipiendam doctrinam aptaretur.

3.4.4 Quod si quis voluerit totam concionem altius repetere, id quod dico conspicuum esse inveniet. Nam et virum illum vocat, deque passione, resurrectione, et generatione secundum carnem pluribus agit. Paulus vero cum dicit, Qui factus est ex semine David secundum carnem, nihil aliud nos docet, quam quod illud fecit, de oeconomia dictum sit; id quod etiam nos confitemur.

3.4.5 Verum filius tonitrui nos de ineffabili et ante saecula exsistentia nunc nos alloquitur. Ideo illo, fecit, relicto, erat dixit. Oportebat enim, si creatum fuisset, id maxime definire.

3.4.6 Si enim Paulus timuit ne quis ex insipientibus suspicaretur Filium Patre majorem fore, et genitorem sibi subjectum habiturum esse; nam ideo Corinthiis scribensmont1728 p. 22 dicebat: Cum autem dicit, subjecta sunt, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia; atqui quis suspicaretur Patrem cum omnibus subjectum fore Filio?

3.4.7 Et tamen si has absurdas suspiciones timuit et dicit, praeter eum qui subjecit ei omnia; multo magis Joannem, si Filius Dei creatus fuisset, timere oportebat, ne quis ipsum increatum putaret, illudque prae omnibus docere.

3.4.8 Cum autem genitus sit, jure neque ipse, neque alius quispiam, vel Apostolus vel propheta creatum ipsum fuisse dicit. Imo neque ipse Unigenitus id praetermisisset, si creatus vere fuisset. Qui enim tam humilia sese demittendo loquitur, multo minus id tacuisset.

3.4.9 Nam verisimilius puto ipsum quam haberet praestantiam potius tacuisse, quam si non haberet id praetermisisse, nec significasse id se non habere. Illic consentanea tacendi causa erat, quod vellet docere homines humilitatem, ideoque praestantiam suam obtegeret; hic autem ne minimam quidem probabilem tacendi causam dicere possis.

3.4.10 Cur enim si creatus erat, se factumPG-44 col. 43 esse tacuisset, qui multa sibi congruentia praetermittebat? Itaque is qui ad docendum humilitatem abjecta, sibi non competentia, saepe dixit, multo magis, si creatus fuisset, id non praetermissurus erat.

3.4.11 Nonne vides ipsum, ne quis ingenitum suspicaretur nihil non agentem et dicentem, imo indigna loquentem sua dignitate et substantia, atque in prophetae humilitatem sese demittentem? Illud enim, Sicut audio judico: et illud, ille mihi dixit quid dicam et quid loquar, et similia, prophetarum tantum verba sunt.

3.4.12 Si ergo ut hanc tolleret suspicionem, tam humilia proferre verba non dedignatus est; multo magis, si creatus esset, ne quis increatum illum suspicaretur, multa similia dixisset: verbi causa, Nolite putare me genitum esse a Patre; nam factus, non genitus sum, neque ex eadem ex qua ille substantia.

3.4.13 Nunc autem omnino contra facit; nam ea loquitur, quae vel invitos cogant ad contrariam amplectendam sententiam; ut nempe; Ego in Patre et Pater in me; et, tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui videt me, videt et Patrem; et, ut omnes honorent Filium, sicut honorant Patrem. Sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Sicut novit me Pater, et ego nosco Patrem. Ego et Pater unum sumus.

3.4.14 Et ubique sicut, et ita ponit, dicitque se et Patrem unum esse, nullamque esse differentiam declarat. Auctoritatem vero et per haec et per alia plura demonstrat; ut cum dicit, Tace, obmutesce; Volo, mundare; Tibi dico: Surde et mute daemon, exi ab eo: illudquemont1728 p. 23, Audistis quia dictum est antiquis, Non occides: ego autem dico vobis, Qui irascitur fratri suo frustra, reus erit.

3.4.15 Similiaque statuit, et miracula edit, quae possint ejus potentiam demonstrare: imo vel minima quidem illorum pars eos, qui non omni prorsus sensu carent, adducere et persuadere possit.

3.5.1 Verum ea est inanis gloriae vis, ut vel in rebus manifestissimis possit eorum qui illa capti sunt mentem excaecare, atque illis suadere, ut etiam adversus ea quae in confesso sunt contendant; aliosque, quibus nota veritas est, ad simulandum et contra nitendum incitet: quod eciam Judaeis accidit.

3.5.2 Non enim per ignorantiam Filium Dei negabant; sed ut apud vulgus honorem sibi conciliarent. Nam credebant in eum, inquit, sed timebant ne extra synagogam fierent, in aliorumque gratiam salutem suam prodebant. Non potest enim, non potest utique is qui praesentem gloriam ita captat, illam quae a Deo est assequi.

3.5.3 Quapropter increpavit eos his verbis: Quomodo potestis credere, qui gloriam ab hominibus accipitis, et illam quae a Deo est non quaeritis? Ea quippe profundaPG-44 col. 44 quaedam ebrietas est: ideoque is qui illo animi morbo captus est, difficile resipiscit.

3.5.4 Haec labes captivorum animam a caelo abscindens, terrae affigit, nec sinit veram intueri lucem, sed in coeno semper volutari curat, dominos ipsis parans ita potentes, ut sine jussu aliquo ipsis imperent.

3.5.5 Nam is qui hujusmodi morbo laborat, etiam nemine jubente sponte illa omnia efficit, quae putat dominis illis placere posse. Illorum quippe gratia pulcris induitur vestibus, faciem ornat, non sibi, sed aliis, famulorum turbam in foro circumducit, ut aliis sit admirationi; quidquid denique facit, ut aliis placeat exhibet.

3.5.6 Num hoc animi morbo quidquam deterius esse possit? Ut aliis sit admirationi, saepe se praecipitem dat. Satis certe essent ea quae a Christo dicta sunt ad hujus morbi tyrannidem demonstrandam.

3.5.7 Verum hinc etiam illa cognoscatur: Nam si quempiam ex illis civibus qui sumtus profundunt maximos interroges, cur tantum auri impendant, quid sibi volunt hujusmodi sumtus, nihil aliud respondebunt, quam ut populo placeant.

3.5.8 Si rursum scisciteris, quid sit populus; quidpiam, inquient, tumultu plenum et perturbatione, ex insipientia plerumque constans, quod temere saepe ultro citroque fertur, instar marinorum fluctuum, et secum pugnante sententia plerumque jactatum.

3.5.9 Qui talem habet dominum, quo non miserabilior fuerit? Sed quodmont1728 p. 24 saeculares homines his inhient, non ita grave est, etsi grave revera sit: quod autem qui se mundo renunciasse dicunt, hoc morbo laborent, imo majore, id certe gravissimum.

3.5.10 Illis enim pecuniarum tantum est jactura: his vero animae periculum. Nam cum gloriae causa a recta fide desciscunt, et ut sibi gloriam pariant, Deum dedecore afficiunt, quantum, quaeso, torporis, quantum insaniae res haec prae se fert?

3.5.11 Caetera porro vitia, licet multum damni inferant, aliquam saltem afferunt voluptatem, etsi temporaneam et brevem. Nam avarus, ebriosus, mulierumque amans, aliquam damno admixtam, etsi brevem, voluptatem habent: qui autem hoc morbo capti sunt, acerbam semper et voluptate vacuam agunt vitam.

3.5.12 Neque enim id quod maxime amant assequuntur; gloriam nempe et auram popularem; sed videntur quidem illa frui, neque tamen fruuntur, quod illud minime sit gloria: ideoque vitium illud, non gloria, sed res gloria vacua dicitur; vanamque gloriam veteres omnes id jure vocarunt. Vacua namque est, nihil intus habens splendidum vel gloriosam.

3.5.13 Sed quemadmodum larvae videntur quidem decorae et amabiles, sed vacuae intus sunt: ideo licet formosiores sint caeteris corporibus, neminem unquam ad sui amorem allexerunt; sic illa apud vulgus gloria; imo longe miserabilius, hunc morbum curatu difficilem et tyrannicum nobis efformat: conspectum quippe solum splendidum habet; interiora vero, non vacua modo, sed etiam dedecore et crudeli tyrannide plena sunt.

3.5.14 Unde ergo nascitur, inquies, morbus tam absurdus, nullaque afficiens voluptate? Unde? Non aliunde quam a vili et abjecto animo. Non potest enim isPG-44 col. 45 qui gloriae amore captus est, magnum aut generosum quidpiam facile cogitare; sed necesse est ut turpis, vilis, inglorius et exiguus sit.

3.5.15 Qui enim pro virtute nihil, sed ut hominibus nullius precii placeat, omnia facit, quique illorum sententiam erroneam et fallacem ubivis sequitur, quomodo gloria dignus esse possit? Animadverte autem: si quis illum interroget: Quid tu vulgus esse arbitraris? ignavam haud dubie et desidem multitudinem esse dicet.

3.5.16 Quid vero? Num illis similis esse optaveris? Si quis autem illum denuo sic percontetur, non puto ipsum se talem esse optaturum. Quomodo igitur non admodum ridiculum fuerit, illorum auram aucupari, quibus numquam similis esse velis?

3.6.1 Sin dixeris multos esse et in unum coactos. Ideo maxime contemnendi. Nam si singuli contemtu digni, plurimi coacti longe magis despiciendi erunt.

3.6.2 Multorum enim insipientia, collecta multitudinemont1728 p. 25, magis augetur. Quapropter si singulos seorsim quis duxerit, emendare poterit; simul coactos non facile: eo quod insipientia sit major, et illi instar pecorum agantur, mutuamque sequantur sententiam.

3.6.3 Talemne, quaeso, multitudinis auram sectabimini? Ne, quaeso et obsecro. Id enim omnia sus deque vertit: id avaritiam peperit, invidiam, criminationes, insidias: illud eos qui nullam passi sunt injuriam, contra eos qui nullam intulerunt armat et efferat.

3.6.4 Qui hoc laborat morbo non amicitiam novit, non consuetudinem, neminem prorsus reveretur; sed bonis omnibus ex animo rejectis, cum omnibus bellum gerit, inconstans et inhumanus. Irae certe morbus, etsi tyrannicus sit et intolerabilis, non semper exagitare solet, sed cum ab aliquibus irritatur.

3.6.5 At vanae gloriae amor semper viget, nullum tempus, ut ita dicam, est quo desinere possit, nisi ratio illam cohibeat et comprimat, sed semper adest, non modo ad peccandum incitans, sed etiam si quid recte egerimus, e manibus praeripiens. Aliquando vero non sinit recte operari.

3.6.6 Quod si Paulus avaritiam idolorum servitutem vocet; ejus matrem, radicem et fontem, vanam gloriam scilicet, quo nomine vocabimus? Neque enim illud tantae nequitiae dignum inveniemus.

3.6.7 Resipiscamus igitur, dilecti, et hoc perniciosum exuamus vestimentum: ipsum discindamus et dissecemus, veraque libertate tandem liberi efficiamurPG-44 col. 46, atque in sensum nobis a Deo concessae nobilitatis veniamus: multitudinis auram despicamus.

3.6.8 Nihil enim magis hoc morbo ridiculum et indecorum: nihil tanta turpitudine et infamia plenum. Hocque multis ex rationibus videre est: quod nempe gloriam concupiscere, ignominia; illam autem despicere et nihil reputare, vere gloria sit; sed omnia ad Dei placitum et dicenda et agenda sunt.

3.6.9 Sic enim poterimus mercedem accipere ab eo qui nostra accurate respicit, quando illo solo contenti erimus spectatore. Quid enim nobis aliis oculis opus, cum is qui nobis honorem et praemium largiturus est, gesta nostra semper videat?

3.6.10 Quomodo non absurdum sit, servum quidem ad heri sui placitum omnia facere, nihilque aliud quaerere, quam ut ab ipso videatur, neque alios ad gesta sua oculos exquirere, quantumvis magni sint alii spectatores, sed unum scopum habere ut ab hero suo videatur; nos autem talem habentes Dominum, alios quaerere spectatores, qui nos nihil juvare, sed aspiciendo nocere possunt, totumque laborem nostrum fructu vacuum reddere?

3.6.11 Ne, quaeso, id agamus: sed a quo mercedem accepturi sumus, eummont1728 p. 26 gestorum laudatorem advocemus et spectatorem. Nihil nobis commune cum humanis oculis sit. Si enim hanc gloriam assequi voluerimus, eam profecto consequemur, cum solam Dei quaeremus gloriam. Nam glorificantes me glorificabo, inquit.

3.6.12 Ac quemadmodum tunc maxime divitiis affluimus, cum illas spernimus, et a Deo tantum divitias quaerimus: nam ait, Quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis; sic et de gloria dicendum. Cum largitio sive pecuniarum, sive gloriae periculo vacat, tunc illam Deus abundanter impertit.

3.6.13 Tunc autem haec sine periculo sunt, cum nobis non imperant, nec dominantur, nec nobis tamquam servis utuntur; sed ut heris et liberis adsunt. Ideo non vult nos illas amare, ne iis subjiciamur: quod si assequamur, illas nobis cum abundantia multa largitur. Quid enim Paulo clarius, quaeso, qui ait: Non quaerimus ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis?

3.6.14 Quid locupletius illo, qui nihil habet, et omnia possidet? Cum enim, ut dixi, non subjiciemur eis, tunc illas tenebimus, tunc accipiemus. Si itaque gloriam assequi cupiamus, gloriam fugiamus; sic enim poterimus, servatis Dei praeceptis, et praesentia et futura consequi bona per gratiam Christi, quicum Patri gloria, unaque Spiritui sancto, in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY