PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.3.6 Deinde ut non quis audiens erat in principio, et ingenitum id dicat, confestim hoc mittigauit antequam diceret quid erat dicens, quoniam apud deum erat, et ut non uerbum id simpliciter existimet quid esse prolatiuum uel intellectuale, articuli adiectione quemadmodum predixi, et per secundam hanc hoc destruxi seriem.
CLOSE
Griffolini

3.3.6 Deinde ne quis audiendo: In principio erat uerbum, etiam ingenitum dixerit, hoc mox exposuit, ante quam quid esset, diceret1470/1486/1530: dicatur: Erat, inquit, apud deum. Et ne omnino quispiam uerbum ipsum id esse, quod profertur, aut quod intra hominem est, arbitraretur, per articuli1530: articulum primum, ut iam diximus, et per secundam hanc adiectionem, eam amouet suspitionem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.3.6 deinde ne quis audiendo, In principio erat verbum, etiam ingenitum dixerit, hoc mox exposuit, antequam quid esset1603: esse dicatur, Erat, inquit, apud deum. Et ne omnino quispiam verbum ipsum id esse quod profertur, aut quod intra hominem est, arbitraretur: per articulum primum, vt iam diximus, et per secundam hanc adiectionem eam1603: etiam amouet suspicionem.
CLOSE
Montfaucon

3.3.6 Deinde, ne quis audiens illud, in principio erat, etiam ingenitum diceret, statim ipsi occurrit, antequam diceret quid erat, dicendo, erat apud Deum. Et ne quis ipsum Verbum prolatitium aut internum esse putaret; per articulum praemissum, et per secundam additionem, hanc amovet suspicionem.