Homilia III (ii)
3.1.1 In principio erat uerbum. Superuacaneum iam mihi uidetur uos admonitos facere, ut aequo1486: eque animo et attente meam accipiatis orationem. Siquidem quam primum eius audiendae re ipsa incredibilem prae uobis tulistis cupiditatem.
3.1.2 Hic enim frequens concursus1470/1486/1530: concursus: frequens, et diligens attentio impulsioqueF: impulsio et praeparatioB/1470: properatio, ut ea uobis1486/1530: nobis loca occupentur, unde clarius exaudiamur, nec non uestra1486/1530: nostra in tanta angustia perseuerantia, quousque spiritale hoc dimittatur spectaculum, ad haec plausus tumultus, et alia huiusmodi maximum animi et feruoris uestri1486/1530: nostri sunt argumentum.
3.1.3 Quo circa superflua hac admonitione omissa illud uos admonendos hortandosque censeo pernecessarium, ut quo nunc estis animo, perseueretis. Neque in hoc tantum consessu, sed domi quoque uir cum uxore, pater cum filio inuicem de his frequenter loquantur, et ultro citroque suam et ferant et inquirant sententiam, uelintque probatissimam hanc, et pulcherrimam inducere consuetudinem.
3.1.4 Nec mihi quispiam dicat pueros in his1470/1486/1530: hoc occupari non oportere. Non enim tantum opus est, ut his uacent admonitionibus, uerum etiam solis. Imbecillitatis tamen uestrae1486/1530: nostre gratia hoc non dicimus, neque eos a saecularibus et terrenis rebus, quemadmodum neque uos a ciuilibus negociis abducimus. Atqui e septem his diebus unum ad communis omnium domini cultum seruitiumque collocandum merito arbitramur.
3.1.5 Nonne ridiculum est, ut seruulos nostros in nostris semper negociis occupatosB: occupari uelimus. Nos uero nullum deo exhibere seruitium?1470/1486/1530: seruitium. praesertim cum omnis nostra1470/1486/1530: nostra omnis seruitus nihil ei quicquam conferat.1530: conferat? (Deus enim nulla re indiget) sed ad nostram penitus redundet1470/1486/1530: redundat utilitatem.
3.1.6 Vos autem ad spectacula filiis adductis, neque ad doctrinam, neque ad ullam bonam frugem eos unquam hortamini. Verum siquid sanctum, siquid spiritale comparandum cogendum ue fuerit, inanem id appellatis solicitudinem.
3.1.7 Non ne iram dei in uos merito prouocatis, cum caeteris rebus et certo tempore et diligenti cura adhibita, in diuinarum rerum doctrina pueros exerceri molestum intempestiuumque ducitis? Non sic, non sic, inquam, fratres dilectissimi.
3.1.8 Haec profecto aetas his maxime admonitionibus indiget. Tenera est, et cito quae ei instillantur, imbibit, et audita accipit, tanquam sigillo auditus caerae hoc est puerorum animis impresso. Praeterea et uita eius in aditu1470/1486/1530: auditu est, et in ipsis fere ianuis1486/1530: inanis, ut uel ad uirtutem, uel ad uitium, facile possit deflectere.
3.1.9 Siquis igitur eos ab ipsis incunabilis, et quasi uitiorum uestibulis ad uiam uirtutis abstraheret, in habitu quodam et natura recte1486: recta uiuendi eos confirmaret, neque sponte sua facile in deteriora prolaberentur, cum eiusmodi a teneris assuetudo ad uirtutem eos alliceret. Hoc pacto et maiores diligentius obseruabunt, et reuerebuntur, et ciuilibus in rebus utiliores reperientur. Siquidem ab ineunte aetate seniorum mores edocebuntur.
3.1.10 Neque enim fieri, ut sic dicam, potest, qui his aures adhibet, hisque se apostolicis admonitionibus prompto animo offert1470/1486/1530: offeret, quin incredibile quoddam bonum, siue uir, siue mulier, siue iuuenis huius mensae particeps consequatur. Nam si beluas uerbis et ratione non nunquam mansuetudinem erudimus, longemagis spiritali hac doctrina cum hominibus communicata id efficiemus, cum utriusque medicinae scilicet, et eius qui curatur, maxima sit differentia.
3.1.11 Neque enim in nobis ea est, quae in illis feritas. Altera naturae est, altera uoluntatis. Neque rationis uis eadem. Illa humanae est sententiae, haec spiritus sancti gratiae et uirtutis.
3.1.12 Quam si quispiam se consecuturum desperet, intelligat feras mansuescere solere, et nunquam sibi ipsi diffidet, frequenter hanc sibi medicinam expetat, spiritus sancti leges omni tempore audiat, et repetita domo, quae audierit, memori tandem menti inscribat. Hoc pacto et spe bona et securitate uiuet plurima, ipsaque experientia plane quantopere proficiat, intelliget.
3.1.13 Quippe cum diabolus diuinam legem animae inscriptam, et cor hominis dei tabulam factum conspicatur, eo se amplius conferre formidat. Vbi enim litterae regiae non aureo titulo, sed dilecti seruuli Iesu menti, animoque impressae exuberanti spiritus sancti gratia effulxerint, ille nullo pacto perpeti aut consistere potest, sed longe formidolosus effugit.
3.1.14 Nihil enim adeo eius consilia perturbat et proterit, quam qui ad diuinarum rerum cogitationem animus erigitur, et supernum hunc atque uberrimum fontem haurire semper desyderat. Eum, inquam, animum nihil humanum, quamuis molestissimum perturbare, nihil quamuis magnum et exoptabile, inflare et superbia efferre poterit. Sed in tantis huius saeculi fluctibus perturbationibusque in multa uiuet1486/1530: uiuit tranquilitate.
3.2.1 Neque enim natura, sed mentis nostrae imbecillitate perturbamur. Nam si natura id nobis inditum esset, omnes quidem homines necessario perturbarentur. Omnes enim idem nauigamus pelagus, cuius et fluctuum et tempestatum immunes nullo pacto esse possemus.
3.2.2 Quod si extra huius insani maris fluctus tempestatesque multi reperiuntur, proculdubio constat, eos affectus non a rebus humanis, sed animi nostri1470/1486/1530: tantum uitio insaniaque proficisci. Quem si tam firmo sisteremus proposito, ut omnes casus facile toleraret, nihil nobis hyemis, nihil tempestatis, quieto et tranquillo mari relinqueretur1470/1486/1530: relinqueret.
3.2.3 Verum nescio quo pacto cum nihil de hisB: iis dicere proposuerim in hanc diuerterim admonitionem. Ignoscite, quaeso, orationis nostrae longitudini. Etenim non parum ueritus sum, ne quando hoc uobisB: nobis remissius studium fieret, ne ue fastidio afficeremini, cuius nisi dubius fuissem, nulla huiusmodi nobis orta esset disputatio.
3.2.4 Satis enim id uobis1470/1486/1530: nobis omnia facilia et reddere et subministrare posset. Sed iam tempus est propositam aggredi orationem. Quare indefessos uos huiusmodi certaminibus exhibeatis, et profecto certamina nobis proposita sunt aduersus ueritatis inimicos, qui pro uiribus omnia machinantur, ut filii dei gloriam immo potius suam aboleant. Perpetuo1486/1530: Perpetua enim diuina gloria eadem permanet, nihilo ob maledicam et scelestam linguam minor.
3.2.5 Illi autem quem se adorare profitentur, euertere conati, corpus suum ignominia, animam supplicio afficiunt. Quid nam igitur iiB: an; 1530: hiB: an; 1530: hi nobis, qui hanc ueram doctrinam profitemur, dicunt?1470/1486/1530: dicunt. In principio erat uerbum.1530: uerbum? Hoc non omnino aeternum significat. Idem nanque et de caelo et de terra dictum est.1470/1486: est?
3.2.6 O dedecus, o impietatem incredibilem! De deo tecum mihi sermo est, et tu terram mihi et terrenos homines affers in medium.1470/1486/1530: medium? Igitur cum homo filius dei dicatur, et deus utique sit. Ego enim dixi, dii estis, inquit, et filii altissimi omnes cum unigenito de filiatione contendis?1470/1486/1530: contendis: Et nihil ipsum hac in parte amplius quam tuB: te habere dicis?1470/1486: dicis.
3.2.7 Minime, inquis. Dicis tamen, quamuis uerbo inficieris. Quo nam pacto? Quia1470/1486/1530: quid tu quoque per gratiam profiteris adoptionem accoepisse, et ipsum similiter.1470/1486/1530: similiter? Cum enim dicas non natura ipsum filium, nihil aliud quam gratiae esse confirmas.
3.2.8 Verum tamen uideamus, quae nobis adducuntur testimonia: In principio, inquit, creauit deus caelum et terram, terra autem erat inanis et uacua. Et fuit uir unus de Ramathen Sophim.
3.2.9 Haec sunt quae putant firmissima esse argumenta. Sed ut doctrinae nostrae ueritas ostendatur, ad comprimendum1486/1530: comprimendam eorum blasphemiam, quid habet similitudinis creauit et erat? Quid deus et homo? Quid pura commisces? Quid diuisa et separata confundis, et caelestia ad terrena deducis?
3.2.10 Hoc enim in loco erat proprium solum significat, sed in principio erat, et uerbum erat. Quemadmodum igitur est uerbum, si de homine dicatur, praesens duntaxat tempus significat1470/1486/1530: signat, sin autem de deo, perpetuum atque sempiternum1470/1486/1530: sempiternum atque perpetuum, itidem et erat. Nam cum de humana natura sermo habetur, praeteritum tempus, et hoc ipsum finitum, quando uero de deo aeternitatem ipsam ostendit.
3.2.11 Satis ergo fuerat ei, qui terram et hominem audiret, nihil amplius de iis1530: his cogitare, quam eorum naturae conueniat. Nam quod factum est, quocunque tempore uel saeculo factum sit, factum est tamen. Filius autem dei non temporibus tantum, sed saeculis quoque omnibus superior est. Quippe qui eorum omnium conditor et opifex est, per quem, inquit, fecit et saecula.
3.2.12 Creator enim ante creaturas omnino esse constat. Cum uero quidam adeo stulti et insensati sint, ut praeterea1470/1486/1530: propterea maius quiddam de sua dignitate opinentur, hisB: iis uerbis creauit, et fuit homo, auditoris praeoccupant sententiam, et omnem impudentiam exuunt.
3.2.13 Omne enim creatum, et caelum et terra tempore creatum est,1486/1530: om. et temporale habet principium, neque principio caret, quoniam creata sunt. Itaque cum audis, creauit et fuit homo, non delirat, neque stulta et superflua ingerit.
3.2.14 Ego etiam et aliud maius afferre possum. Quid nam? Quod si de terra dictum esset. In principio fuit terra, et de homine, quod in principio fuit homo, neque sic quicquam maius praestantiusque de his, quam quae in praesentia cognoscimus, opinari nos oportuit.
3.2.15 Terrae enim et hominis appellatio, quaecunque de se dicuntur compraehendens, non sinit nos quicquam, quam quae et intelligimus et uidemus, excellentius coniectari, quemadmodum etiam si exiguum quiddam, et minimum de deo dicatur, nihil tamen humile, nihil abiectum de se sinit existimari.
3.2.16 Accedit ad hoc, quod de terra loquens, prosequitur: Terra autem erat inanis et uacua. Cum enim asseruerit, quod terram deus creauerit, eique proprios statuerit terminos, secure iam quae sequuntur, enarrat. Non ignarus neminem adeo stultum, qui sine principio ipsam et ingenitam arbitraretur1470/1486/1530: arbitretur.
3.2.17 Terrae enim nomen, et creauit, sufficientia sunt, ut cuiuis etiam stolido persuaderi possit, neque aeternam, neque ingenitam esse. Sed ex eorum numero, quae tempore condita sunt.
3.3.1 PraetereaB: Propterea hoc uerbum fuit de terra quidem, et deB: om. homine dictum non omnino esse significat1470/1486/1530: signat, sed de homine1530: et hominem inde oriundum, de terra autem qualis ea sitB: fit, nobis ostendit.
3.3.2 Neque enim solum dixit terram fuisse, sed etiam qualis fuerit, tenebrosa scilicet et informis, a quisque operta et admixta. Et de Elcana non dixit solum, quod fuit homo, sed etiam unde: De Ramathen, inquit, Sipha1530: sophin.
3.3.3 De uerbo autem non ita loquitur, et profecto haec inuicem conferre erubescimus. Nam si eos repraehendimus, qui illos conferunt, quorum magna est et uirtutis et morum differentia, cum tamen una sit et eadem substantia, qui quorum et natura, et coetera omnia prorsus differunt, in comparationem1470/1486/1530: comparatione adducunt, non ne ultimae sunt dementiae arguendi?
3.3.4 Sed benignus nobis et propitius is adsit, quem illi tam perperam impieque calumniantur. Huiusmodi nanque disputationis necessitatem non sponte nostra aggressi sumus. Neque nos eam inuenimus, sed coacti eorum perfidia, qui redemptori suo bello indictoB: in dicto hanc nobis purgandae calumniaeB: calumpne dederunt occasionem.
3.3.5 Quid ergo dicimus? Quod erat cum de uerbo dicitur, perpetuum et aeternum esse significat1470/1486/1530: signat. Inquit enim: In principio erat uerbum. Consequens autem erat apud aliquem esse. Cum enim maxime hoc dei sit proprium, aeternum, et sine principio esse, hoc primum posuit.
3.3.6 Deinde ne quis audiendo: In principio erat uerbum, etiam ingenitum dixerit, hoc mox exposuit, ante quam quid esset, diceret1470/1486/1530: dicatur: Erat, inquit, apud deum. Et ne omnino quispiam uerbum ipsum id esse, quod profertur, aut quod intra hominem est, arbitraretur, per articuli1530: articulum primum, ut iam diximus, et per secundam hanc adiectionem, eam amouet suspitionem.
3.3.7 Non enim dixit: in deo erat, sed apud deum, in persona eius aeternitatem nobis ostendens. Quod apertius quoque significauit, cum subdidit: Et deus erat uerbum. Sed factum est, inquit. Quid ergo obstitit, quin diceret1470: dicerent: In principio fecit deus uerbum?
3.3.8 Cum de terra Moyses loqueretur, non dixit: In principio erat terra, sed In principio creauit deus terram, et creata fuit. Quid prohibuit Ioannem quoque eodem modo exordiri: In principio creauit deus uerbum?1470/1486: uerbum. Nam si de terra ita locutus est Moyses, ne quis ipsam increatam arbitraretur, longe magis de filio loquentem timere Ioannem oportuit, si creatus erat.
3.3.9 Mundus nanque cum sit uisibilis, per se conditorem suum praedicat. Caeli, inquit, enarrant gloriam dei. Filius autem inuisibilis est, et creaturam longe supra quam dici possit, excedit. Quod si illic, et si neque uerbo nobis, neque doctrina opus erat, ut creatum mundum disceremus, tamen manifeste id nobis ante oculos ponit propheta, multo magis de filio idem a Ioanne dicendum fuerat, si creatus fuisset.
3.3.10 Sane quidem, uerum Petrus id manifeste aperteque professus est. Quonam in loco, et quomodo? Quando cum Iudaeis disputans his uerbis usus est. Quod dominum ipsum et Christum deus fecit. Quid quod1470/1486/1530: Quidquid sequitur non addidisti? Iesum scilicet quem uos1486/1530: om. crucifixistis?1470/1486/1530: crucifixistis.
3.3.11 An ignoras, eorum de quibus sermo habetur, partim immortalis naturae esse, partim carnem accoepisse? Quod si negas, et omnia simpliciter ad diuinitatem trahis, passibilem diuinam naturam feceris. Quod si non passibilem, neque actiuam dixeris.
3.3.12 Verum si ex ipsa diuina et ineffabili natura sanguis emanauit, ipsaque carnis loco in cruce clauis transfixa, et discerpta est, admittendum profecto esset commentum tuum.
3.3.13 Sin neque ipse quidem diabolus hoc effinxerit, qua nam ratione ipse ignorare assimulas? Indignam sane cui ignoscatur ignorantiam, et qualem neque daemones unquam simularunt. Praeterea haec nomina, dominus et Christus, non substantiae sunt sed dignitatis: alterum potentiae, alterum unctionis.
3.3.14 Quid igitur de filio dei dixeris? Nam si ut dicitis, creatus esset, nullum locum hoc haberet. Non enim prius fuit, deinde ipsum fecit deus. Neque seruile1486/1530: seruuli habet principium, sed eiusdem naturae atque substantiae.
3.3.15 Interrogatus enim an esset rex: Ego ad hoc natus sum, inquit. Petrus autem de eo tanquam creatura quadam loquitur. Nam omnis ei de Christi humanitate sermo est.
3.4.1 Etquid admiraris Petrum ita loquentem? Quippe et Paulus cum Atheniensibus disputans, hominem tantum ipsum hisB: iis uerbis appellat: In uiro in quo statuit fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis. Nihil de dei forma, neque quod ei aequalis sit, neque quod splendor gloriae eius, meminit. Neque immerito.
3.4.2 Nondum enim tempus uenerat, ut haec diceret. Sed satis adhuc erat, ut et hominem fuisse, et a mortuis suscitatum intelligerent. Eodem quoque modo Christus fecerat, cuius exemplo Paulus opera sua disposuit. Non enim continuo suam nobis1486: om. reuelauit diuinitatem, sed ab ipso principio propheta, et Christus1530: Christus et simpliciter homo habitus est. Deinde et uerbis et operibus, quod erat, ostendit.
3.4.3 Iccirco Petrus hoc ordine usus, hanc primam ad Iudaeos concionem habuit. Nam cum nihil de diuinitate eius adhuc manifeste accipere possent, in humanitatis eius sermonibus immoratur1486/1530: immorantur, ut eorum auditus iis1530: his exercitus, demum se diuinitatis doctrina imbueretur1470/1486/1530: imbueret.
3.4.4 Quod si quispiam omnem concionem altius percurrere uoluerit, perspicue hanc nostram depraehenderit sententiam. Etenim hominem ipsum appellat, et passioni eiusB: om. resurrectionique, et1530: om. secundum carnem generationi insistit. Atqui et Paulus cum eum ex semine Dauid secundum carnem factum diceret, nihil aliud nos admonuit, quam id factum a Christi humanitate sumptum1470/1486/1530: sumptum esse. Quod et nos confitemur.
3.4.5 Verum tonitrui filius de1530: de dei ineffabili et sempiterna essentia nunc loquitur. Propterea non fecit, sed erat, posuit. Oportebat enim si creatus esset, id maxime diffinire.
3.4.6 Quod si Paulus ueritus est, ne stultorum aliquis suspicareturF: om., filium patre maiorem fore, et genitorem ei subiectumF: subiectum suspicaretur. Et iccirco ad Corynthios scribens inquit, quod omnia Christo subiecta sunt, praeter illum qui subiecit ei omnia, licet absurdum fuisset, quempiam suspicari patrem unquam filio cum coeteris omnibus subiectum iri.
3.4.7 Has tamen (etsi nulli nixas rationi suspitiones formidauit, addiditque praeter eum, qui subiecit ei omnia) longe magis Ioannem, si creatus esset filius dei, timere, nequis increatum existimaret1486/1530: estimaret, et hoc ante omnia edocere oportuisset.
3.4.8 Nunc autem cum genitus sit, merito sane neque ipse, neque alius, siue apostolus, siue propheta creatum eum asseruit. Sed neque ipse unigenitus, si esset creatus, subticuisset. Qui enim tam humilia et abiecta propter humilitatem loquitur, id nullo pacto praetermisisset.
3.4.9 Neque enim absurde arbitror, quam haberet magnitudinem et praestantiam tacuisse potius quam eam, quam non haberet silentio praeterisse, neque significasse qualis esset. Illud enim non immerito sileri poterat, ut humanum genus humilitatis admoneretur. Hic autem ne minimam quidem silentii causam inuenies.
3.4.10 Quanam enim gratia, si creatus essetB: est, id tacuisset?1470/1486/1530: tacuisset et multa de se praetermisisset? Nam si ut nos humilitatem edoceat, abiecta quaedam saepenumero de se, et1470/1486/1530: etiam minime1470/1486: minima digna loquitur, multo magis, si creatus esset, aperte dixisset.
3.4.11 Non ne uides ipsum, nequis ingenitum crederet, ad id ostendendum, et re et uerbis summa ope contendere?1470/1486/1530: contendere. ut etiam et dignitate et substantia sua indigna loquatur, et in prophetae humilitatem descendat? Illud enim: Sicut audio, iudico, et: Ille mihi dixit: Quid dicam?1470/1486/1530: dicam et quid faciam?1470/1486/1530: faciam: et a me ipso non loquor, et alia huiusmodi prophetarum duntaxat uerba sunt.
3.4.12 Si igitur1470/1486/1530: ergo ut hanc tolleret suspitionem, tam uiles de se sermones, tam humiles non est dedignatus, longe magis si creatus esset, ne quis1486: neque ipsum increatum suspicaretur, multa huiusmodi protulisset in medium, ut exempli gratia: Nolite arbitrari me genitum esse a patre. Creatus sum, non genitus, neque illius substantiae sum.
3.4.13 Nunc autem omnino contra. Ea enim1530: om. loquitur, quae etiam inuitos contrariam accipere cogantB: cogant accipere sententiam, ut illud: Quia ego in patre et pater in me est. Et tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis1470/1486: cognouisti me, Philippe,1470/1486: Philippe? qui uidet me, uidet et patrem. Et sicut pater suscitat mortuos, et uiuificat, sic et filius, quos uult, uiuificat. Et pater meus operatus est usque modo, et ego operor. Et sicut cognoscit me pater, et ego cognosco patrem.
3.4.14 Et in omni scriptura, unum et idem se esse cum patre asserit. Auctoritatem autem et potestatem et his et aliis pluribus locis manifestat, ut cum inquit: Tace, obmutesce. Volo purgare1470/1486/1530: mundare. Surde et mute spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo. Et audistis quia dictum est antiquis, non occides. Ego autem dico uobis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio, et plura huiusmodi.
3.4.15 Addo etiam miracula, haec omnia satis idonea sunt ad eius uirtutem, potentiamque ostendendam. Immo et minima eorum pars plurimum etiamB: et insipientiores et adducere, et persuadere posset, ut crederent.
3.5.1 Sed profecto earum est inanisB: inanis est earum gloria uirium, ut uel ad manifestissima quaeque eorum, qui ipsi succumbunt, mentis aciem perstringat, et in rebus luce clarioribus, dissentire ac contendere persuadeat. Eos autem qui ueritatem probe tenent et intelligunt, in dissimulationem contradictionemque adhortetur. Quod Iudaeis usu uenit.
3.5.2 Non enim ignorationis gratia dei filium abnegarunt1470/1486: obnegarunt, sed ut apud populum plurimum et auctoritatis et honoris consequerentur. Ex principibus enim, inquit, multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eiicerentur. Potius enim hominum quam dei gloriam optarunt. Siquidem nullo pacto fieri potest, ut is qui tanto studio saeculari gloriae seruiat, diuinam unquam assequatur.
3.5.3 Iccirco his uerbis repraehenduntur: Quomodo potestis uos credere, qui gloriam inuicem accipitis, et gloriam, quae a solo deo est, non quaeritis? Intolerabilis quaedam ebrietas est inanis gloria, ideoque quem suae subiecit ditioni, is aegre in sanitatem restituitur1470/1530: restituatur.
3.5.4 Et quam pestifera tabe infecit animam a caelo abscindens1486: abcidens, terrae affigit, neque eam amplius sinit, ut ad ueram lucem dirigere possit intuitum. Sed in huius saeculi sordibus semper eius persuasione deuoluitur, et dominos nobis tam potentes imponit, ut etiam sine iussu aliquoB: aliqua nos exuperent, nobisque perpetuo dominentur.
3.5.5 Qui enim hoc morbo afficitur, nullo praecoeptore omnia sponte sua1470/1486/1530: sua sponte operatur, quae dominis suis placere, quibusqueB: quibus plurimum eos laetari arbitratur. Etenim pulchra ueste eorum causa induitur. Faciem1530: faciemque ornat non sibi sed aliis. Caterua sequentium stipatur, quo omnes ipsum admirentur. Quicquid denique facit, aliorum tantum gratia facit.
3.5.6 Num quicquam posset esse molestius? ut aliis admirationi sit, praeceps frequenter agitur. Vis eius intelligere tyrannidem? Satis tibi ex Christi uerbis constabit.
3.5.7 Audi et quae sequuntur. Nam si quempiam negociatorem, qui preciosissimas sibi merces magno auri pondere compararit, rogaueris, quanam gratia tantum auri profundat, quid ue tantus sibi sumptus uelit, nullam aliam ab eo rationem accipies, quam ut populo placeat.
3.5.8 Quod si deinde, quid populus sit perconctaberis, quiddamB: quidnam, inquiet1486/1530: inquit, tumultus perturbationisque plenum, e stultitia maiori ex parte constans, atque compositum, temere per maris fluctus uaria et pugnante sententia saepe numero iactatum.
3.5.9 Qui igitur sub huiusmodi1486/1530: eiusmodi domini seruitio premitur, nonne omnium est sane miserrimus?1530: miserrimus. Verumtamen qui saecularem uitam agunt, si hisB: is se affectibus deuinxerintB: deuinxerunt, et si graue sit, leuior tamen est reprehensio. Qui uero terrena se abiecisse professi, ea tamen auidiB: auidius inhiant, ii1470/1486/1530: hi grauius sunt accusandi.
3.5.10 Illis enim pecuniarum tenus damnum, his autem ad animam usque periculum extenditur. Nam cum saeculari gloria fidei rectitudinem mutarint, et deum, ut ipsi laudentur, contempserint, dic, quaeso, quo damno, qua insania afficiuntur?1470: afficiuntur.
3.5.11 Alii animi1470/1486/1530: anime affectus, et si magno sint homini nocumento, aliquam saltem afferunt uoluptatem, quamuis temporalem atque breui duraturam. Nam qui pecuniarum aut mulierum flagrant desyderio, easque sectantur, non nullam tamen cum damno uoluptatem, licet breuissimam capiunt. Quos uero hic morbus irretiuerit, ii1470/1486/1530: hi semper omni priuati uoluptate uitam uiuunt quam miserrimam.
3.5.12 Neque enim quod tantopere exquirunt, multitudinis gloriam assequuntur, sed cum ea frui uideantur, ea tamen omnino carent, cum id nulli prorsus gloriae sit annumerandum. Ideoque non gloria, sed inanis gloriae opus appellatur. Inanem gloriam hanc maiores nostri omnes merito dixerunt. Inanis nanque est, nihil in se habens neque clarum neque gloriosum,
3.5.13 tanquam personae, quae pulchrae quidem uisu et decorae, intus inanes reperiuntur. Quare cum aspectu ipso elegantiores appareant, neminem tamen unquam ad se amandum allexerunt. Ita uel1470/1486/1530: nihil etiam miserius, quae a1530: om. multitudine comparatur gloria, difficilem nobis et uiolentum affectum significat. Aspectu nanque solo pulchra atque elegans uidetur, intrinsecus autem non inanis modo, uerum etiam ignominiosa crudelitatis et uiolentiae plena.
3.5.14 Vnde igitur tam temerarius, tam insanus absque ulla uoluptate affectus? Non aliunde sane quam a uili et abiecto animo. Neque enim fieri potest, ut qui gloriae dulcedine capitur, magnum aliquid et egregium sapiat. Sed ignominia illico ipsum notari necesse est, et animi abiecti, infamis atque exigui existimari.
3.5.15 Qui enim nihil propter uirtutem, sed ut hominibus et rudibus et indoctis placeat, operatur, quiB: que ueB: om. in omni re fallacem hominum, atque erroris plenam exquirit sententiam, quam is gloriam meretur? Animaduerte siquis eum perconctaretur, quid tu multitudinem esse arbitraris?1470/1486: arbitraris. proculdubio et desidem, et nulli1470/1486/1530: nulle bonae rei deditam responderetF: respondent; 1470/1486/1530: respondetF: respondent; 1470/1486/1530: respondet.
3.5.16 Quid autem1470/1486/1530: autem? an ex illius numero fieri optares?1486/1530: optares siquis eundem iterum interrogaret, non utique mihi assensurum persuadeo. Nonne igitur maxime ridiculum est, eorum gloriam aucupari, quorum ne similis quidem esse uelles.1530: uelles?
3.6.1 Si autem dixeris multos etiam constantes uiros hac esse sententia, iccirco longe magis contemnendos ducimus1470/1486/1530: dicimus. Nam si sponte sua contemptibiles sunt, cum multi fuerint, maiorem in modum digni sunt, qui1486: que contemnantur.
3.6.2 Singulorum enim amentia simul collecta multitudine ipsa fit auctior. Quamobrem siquis eos singillatim castigaret, facile quod uellet, assequeretur, sin cunctos simul, nullus esset correctioni locus, cum numero ipso stultitia crescat, et pecudum more ducantur, quocunque inuicem saecularem gloriam atque opinionem secuti.
3.6.3 Agite quid hanc popularem gloriam tantopere desyderatis? Nolite, inquam, fratres, obsecro. Gloriae nanque cupiditas omnia commiscuit. Auariciam, inuidiam, calumniam, insidias peperit, et qui nulla affecti sunt iniuria, in illos qui nihil de ipsis male meriti sunt, et armat, et efferat,
3.6.4 haec amicitiae, haec1486/1530: et consuetudinis obliuiscitur. Nihil se pudet, sed omni abiecta uirtute omnibus bellum indicit. Semper inconstans, semper inuisa, et sane ira et uiolentus et intolerabilis morbus est, non tamen semper nocumento esse solet, sed duntaxat cum irritatur.
3.6.5 Inanis autem gloria omni tempore pestifera est. Nunquam cessat, nunquam remittitur, nisi ratione et cohibeatur et sedetur. Semper presto est, non solum peccandi se hortatricem exhibens, uerum etiam siquid recte facimus1470/1486/1530: faciamus, id e manibus summa ui eripere contendit, uel nihil recti1530: recte a nobis inchoari perficique permittit.
3.6.6 Quod si auaritiam Paulus idolorum seruitutem appellat, eius matrem, radicem, fontem, hoc est inanem gloriam, quo nomine merebitur appellari? Nullum quidem si recte eius malitiam contemplabimur, dignum inueniemus.
3.6.7 Abstineamus ergo, dilectissimi, et perniciosum hoc exuamus uestimentum, quo discisso et procul abiecto fiamus aliquando liberi, ueram induti libertatem et uere nobilitatis, quae a deo nobis elargita est, cognationem1470/1486/1530: cognitionem non negligamus, sed saecularem gloriam,
3.6.8 qua1486: que nihil risu dignius, nihil turpius, nihil ignominiosius et1470/1486/1530: om. hoc multis sane rationibus uideri licet. Siquidem huius gloriae cupiditas ignominia est. Est autem uera gloria eam ut nullius momenti contemnere, et ad diuinam uoluntatem omnia et uerba, et opera nostra dirigere.
3.6.9 Hoc pacto ab eo qui cuncta certa ratione intelligit, mercedem accipere poterimus, si eo solo erimus spectatore contenti. Quid enim nobis opus est, ut alii opera nostra inspiciant, cum is nos intueatur1486: intueamur, qui unicuique pro meritis retributurus est praemium?1486: premium:
3.6.10 Nonne hoc ridiculum atque absurdum, cum quicquid seruus operatur, ad gratiam et amorem domini sui1470/1486/1530: sui domini conciliandum faciat, eoque et1470/1486/1530: om. uidente et probante seruitium suum contentus sit, neque aliorum laudibus moueatur,1470/1530: moueatur? nos cum tantum tamque1486: tanquam supremum1470/1486/1530: summum dominum habeamus, alios qui nos et opera nostra uideant, et1486: fol.11ra) probent disquirere?1470/1486/1530: disquirere. maxime cum nihil1470/1486/1530: nihil uel nobis utilitatis afferre, sed tantum inspicere possint quae facimus?1486/1530: facimus. Accedit ad hoc quod omnis noster labor inanis fit et irritus.
3.6.11 Non ita obsecro, dilectissimi, non ita, sed unde praemium nobis futurum est, inde totis uiribus id comparare curemus. Deum operum nostrorum et laudatorem et spectatorem adhibeamus. Nihil nobis cum humano iudicio. Quod si hanc gloriam assequi uoluerimus, tunc profecto consequemur, cum diuinam tantum implorabimus. Qui me glorificat, glorificabo1530: glorificabo et eum, inquit.
3.6.12 Et quemadmodum tunc maxime diuitiis affluimus, cum eas contemnimus, et diuinas tantum efflagitamus. Quaerite enim1530: om., inquit, regnum dei, et haec omnia adiicientur uobis, itidem in gloria usu uenit. Quando iam sine periculo et diuitiae nobis et gloria1470/1486/1530: glorie largiri possunt, tunc easB: ea plena et exuberanti manu diuina nobis benignitas elargitur.
3.6.13 Sine periculo autem tuncB: tunc autem iis1470/1486/1530: his fruimur, cum nos capere et exuperare nequeunt, neque tanquam seruis imperant, sed nobis seruiunt, easque et domini et liberi possidemus. Propterea earum nobis amorem prohibet deus, ne turpi iis1470/1486/1530: his seruitio subiiciamur. Quod si assequimur, incredibili nobis liberalitate1470/1486/1530: libertate omnia instaurat. Quid enim Paulo clarius?1470/1486: clarius: quid gloriosius?1470/1486: gloriosius: qui non humanam gloriam se quaerere profitetur.1470/1486: profitetur?
3.6.14 Quid nihil habente, et omnia possidente locupletius? Cum enim, ut iam dixi, neque pecuniae, neque gloriae cupiditate uincimur, tunc easB: eos affatim accipimus, tunc1470/1486/1530: tunc eis fruimur. Si igitur nobis gloriam comparare cupimus, gloriam fugiamus. Hoc enim pacto diuina seruare praecoepta, et praesentibus bonis, et futuris frui poterimus, quorum utinam fiamus participes. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi1470/1486/1530: Christi per quem et, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula. Amen.