PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.4.10 Propter quid enim tacuisset si creabilis erat hec factum se esse, quod et eorum que adsunt multa refutabant. Quare qui propter humilitatis doctrinam et ea que non aderant ei multociens dicebat humilia, multo magis si creabilis erat hoc non utique reliquisset,
CLOSE
Griffolini

3.4.10 Quanam enim gratia, si creatus essetB: est, id tacuisset?1470/1486/1530: tacuisset et multa de se praetermisisset? Nam si ut nos humilitatem edoceat, abiecta quaedam saepenumero de se, et1470/1486/1530: etiam minime1470/1486: minima digna loquitur, multo magis, si creatus esset, aperte dixisset.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.4.10 Quanam enim gratia, si creatus esset, id tacuisset, qui multa etiam quae ipsi adsunt, praetermisisset? Nam si vt nos humilitatem edoceat, abiecta quaedam saepenumero de se, etiam minime digna loquitur: multo magis si creatus esset, aperte dixisset.
CLOSE
Montfaucon

3.4.10 Cur enim si creatus erat, se factum esse tacuisset, qui multa sibi congruentia praetermittebat? Itaque is qui ad docendum humilitatem abjecta, sibi non competentia, saepe dixit, multo magis, si creatus fuisset, id non praetermissurus erat.