Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia III (fol.7vb-10va)

3.1.1 Attentionis quidem gracia eius que est circa auditionem superfluum de reliquo nos est admonere. Ita uelociter admonitionem in operibus exhibuistis.

3.1.2 Concursus enim et intentio stationis et impellentes inuicem interiorem festinate locum suscipere et unde utique facile significantior fiat nobis nostra uox et compressos nolle recedere donec spirituale hoc dissoluatur theatrum, et plausus et tumultus et omnia simpliciter talia, coniectura sunt eius que in animo sunt auiditatis auditionis nostre.

3.1.3 Ideoque et superfluum est de hoc quid uobis dicere. Illud nimirum dicere, et roga uos necessarium est ut permaneatis hoc habentes studium et non solum hic id ostendatis, sed et domi consistentes uir ad uxorem pater ad filium de hiis loquatur et dicat quidem que sunt a se expectat autem, que ab aliis et bonam hanc omnes inferant collationem.

3.1.4 Non enim michi aliquis dicat quoniam pueri circa talia occupari sed et in hiis solis habere studium nobiscum non oportet. Nam oportet quidem non solum pueros occupari, sed et in hiis solis habere studium. Verumptamen propter inbecillitatem uestram non dico hoc neque eos ab ea que foris est abigo a uacatione. Quemadmodum neque nos a ciuilibus abstraho negociis, sed ex vii hiis diebus unam rogo communi omnium nostrum reponere dominatori.

3.1.5 Quomodo enim non inconueniens est famulos quidem iubere omni nobis seruire tempore. Nos autem neque minimam uacationem tribuere deo? Et hec seruitio quidem omni, nichil ei adhitiente. Non enim indigens est diuinitas, ad utilitatem autem consistente nostram.

3.1.6 Nunc autem ad theatra quidem eos ducentes, neque disciplinas neque aliud quid talium premittitis. Si uero quid spiritualium lucrari oportuerit et congregare occupationem hanc rem uocatis.

3.1.7 Et quomodo non irritatis deum in omnibus quidem malis uacantes et tempus distribuentes. Que sua uero operari, molestum et non temporaneum esse extimantes pueris? Ne igitur hoc fratres.

3.1.8 Et enim hec maxime etas, hiis indiget auditionibus. Mollis enim existens est et cito imprimuntur ea que dicuntur, quasi quodam sigillo auditione in cera mente eorum informato. Aliterque et uita eis tunc principium habet ad malitiam declinare et etiam ad uirtutem.

3.1.9 Si quis igitur eos ad ipsis principiis et ab ipsis principiis et a preforibus abduxerit quidem a malicia, manuduxerit uero ad optimam uiam, uelut in habitum quemdam et naturam, eos constituet de reliquo et neque nolentes, transmutabuntur facile ad deterius consuetudine hanc trahente eos ad bonorum operationem. Ita senibus uenerabiliores fient, et ciuilibus utiliores negociis. In iuuentute ea que sunt seniorum ostendentes.

3.1.10 Non enim est ut dixi tali potientes auditione, et apostolo tali coassistentes, non magnum aliquod et nobile accipientes, bonum abire, et si uir et si iuuenis, et si mulier qui hac participat mensa fuerit. Si enim feras que apud nos sunt sermone informantes mansuetas, faciemus, quanto magis spirituali hac doctrinas unos hoc operabimur. Cum et farmaci et eius qui curatur multum est medium.

3.1.11 Neque enim que in nobis feritas tanta est quantaque in illis. Nam hec quidem nature est, illa uero electionis est, neque sermonum est robur idem. Nam illud quidem humane est mentis, hoc uero spiritus sancti uirtutis et gracie.

3.1.12 Qui igitur dubitat de se ipso, feras excogitat mansuetas factas factas, et nunquam hoc patietur. Continue adhunc ueniat medicinalem locum, spiritus audiat leges per omne tempus, et domum abiens, inscribat que audierit menti, et sic erit in spe benigna et munitione multa, experimento profectum sentiens.

3.1.13 Cum enim dyabolus uiderit legem dei inscriptam anime et tabulas eius factum cor, non adibit eum de reliquo. Vbi enim utique fuerint littere legales, non in columpna sculpte enea, sed in dei amica mente spiritu sancto formate et multa resplendes gracia. Neque respicere ille poterit, sed procul nobis dabit terga.

3.1.14 Nichil enim ita terribile illi est, et hiis que ab eo imponuntur cogitationibus ut mens diuina meditans, et anima huic semper iniacens fonti. Hanc enim talem, non contristare quid presentium poterit, et si indelectabile fuerit. Non inflare et eleuare, et si quam maximum et inopinabile fuerit. Sed in tanta tempestate et fluctuatione, tranquillitate potietur multa.

3.2.1 Non enim a rerum natura turbatio nobis innascitur, sed ab inbecillitate mentis nostre. Quia si ab hiis que accidunt naturam, hec pateremur, omnes homines turbari oporteret. Omnes enim idem nauigamus mare, et extra fluctus et salsuginem esse impossibile est.

3.2.2 Si uero sunt qui extra tempestatem et mare fluctuans constiterunt. Manifestum est quoniam hyemem non res faciunt, sed constitutio mentis nostre. Si igitur eam construxerimus, ita ut omnia ferat facile, non erat hyemps nobis, neque procella alba semper tranquillitate existente.

3.2.3 Sed enim nescio qualiter cum proposuerim nichil de hiis dicere ut tantum in hanc delatus sim admonitionem. Ignoscite igitur uobis de longa contione. Et enim timeo ualde, nequando inbecillius nobis hoc fiat studium. Quia si demum confiderem de eo, nichil horum utique dixissem uobis nunc.

3.2.4 Sufficiens enim est id studium, omnes res nobis facere suaues. Hora uero est de reliquo ad preiacentia ire hodie, ut non fatigatos nos inmittam agonibus. Agones enim nobis preiacent aduersus ueritatis inimicos qui omnia machinantur ut destruant gloriam filii dei, magis autem suam. Nam hoc quidem manet semper qualis est in nullo a blaphemia lingua minorata.

3.2.5 Illi uero eum quem aiunt adorare, destruere studentes, facies suas contumelia implent et supplicio animam. Que igitur sunt que aiunt illi? quoniam hoc id est in principio erat uerbum non eternitatem ostendit simpliciter. Et enim et de celo istud et de terra dictum est.

3.2.6 O de inuecundia et impietate multa, de deo tibi loquor et tu michi terram affers in medium, et eos qui de terra sunt homines. Itaque quia Christus filius dei dicitur et deus. Ego enim dixi dii estis ait et filii excelsi omnes, altercabilis de filiatione et filio et nichil inquiens eum habere secundum hec te amplius?

3.2.7 Nequaquam ait et nimirum hec facis et si non sermone dicas. Qualiter? Quoniam et in gracia ais te adoptione participare et eum ita. Non natura enim dicere filium nichil aliud est, quam gracia esse hoc construere.

3.2.8 Verumptamen uideamus et testimonia que afferunt nobis. In principio ait fecit deus celum et terram. Terra autem erat inuisibilis et inconstructibilis. Et erat homo ex archam sipha.

3.2.9 Hec sunt que extimant fortia et sunt fortia, sed ad ostendendum eam que a nobis dicitur rectitudinem dogmatum ad statuendum autem blasphemiam eorum. Inbecilliora quodammodo sunt omnibus. Quid enim commune affecit et erat? Quid autem deus ad hominem? Quid incommiscibilia miscet et confundis que diuisa sunt? Et que sunt supernis infernis facis;

3.2.10 hoc enim non erat ostendit eternitatem solum, sed et in principio erat et uerbum erat. Sicut igitur eus cum de homine quidem dicitur presens tempus significat solum, cum autem de eo id quod est semper et eternaliter, ita et erat de nostra quidem cum dicitur natura pretentum significat nobis tempus et ipsum hoc finitum. Cum autem de deo, eternitatem ostendit.

3.2.11 Igitur sufficiebat quidem audientem terram et audientem hominem, nichil amplius de eis suspicari quam ea que de natura generabili competit intelligere. Quod enim generatum est, quodcumque utique fuerit, tempore et seculo factum est, filius autem dei non temporibus solum, sed et seculis omnibus est superior. Conditor enim eorum est et factor. Per quem enim ait et secula fecit.

3.2.12 Factor autem ante facturas omnino est. Quia uero ita insensibiles quidam sunt, ut et post hoc maius, quid de eorum dignitate subintelligant, uerbo fecit et homo erat. Preassumit mentem auditoris, et omnem inuerecundiam abscidit.

3.2.13 Omne enim quod factum est et celum et terra, tempore factum est et principium habet temporale et sine principio nichil est horum quia factum est. Quare cum audieris quoniam fecit terram, et quoniam homo erat, superflua ne fabuleris non intelligibilem reuoluens delirationem.

3.2.14 Ego enim et aliam superhabundantiam dicam utique. Qualem autem? hanc, quoniam et si de terra dictum esset. In principio erat terra et de homine quoniam in principio erat homo. Neque ita suspicari, quid maius de eis, quia ea que nunc cognita sunt, oporteret nos.

3.2.15 Terre enim et hominis nuncupatio preassumens, quecumque de ipsis dicuntur, non dimittit mentem maius quid ymaginari de eis, quoniam ea que nunc scimus, quemadmodum neque uerbum, et si paruum quid de eo dictum fuerit alicubi dimittit humile quid et uile intelligere.

3.2.16 Quia et procedens ait de terra. Terra autem erat inuisibilis et inconstructibilis. Cum dixisset enim quoniam fecit eam, et cum posuisset eius proprium terminum intrepide de reliquo ea que sunt deinceps loquitur. Sciens quoniam nullus ita insensatus est ut sine principio eam et in generabilem suspicetur.

3.2.17 Nomen enim terre et fecit, sufficientia sunt ualde insipienti suadere, quoniam neque eterna neque ingenerabilis, sed eorum que in tempore facta sunt est.

3.3.1 Sine hiis autem erat de terra quidem et homine non essendi simpliciter est significatiuum. Sed in homine quidem ab hac uilla essendi, in terra uero essendi.

3.3.2 Neque enim dixit terra erat simpliciter et tacuit, sed qualiter erat et postquam facta est edocuit. Puta quoniam inuisibilis et inconstructibilis adhuc aquis occultata et commassata. Et in helcana non dixit quoniam homo erat solum, sed adiecit unde erat, ostendens ex arinathaym sipha.

3.3.3 De uerbo uero non ita. Et uerecundor quidem hoc cum hiis inuestigans. Si enim eos qui in hominibus id fatiunt increpamus, cum multum fuerit medium uirtutis eorum que inuestigantur, et nimirum domum substantia una existente, cum et nature et aliorum omnium ita infinitum fuerit medium. Qualiter non ultime insanie est talia mouere,

3.3.4 sed propicius nobis ipse qui blasphematur ab illis sit. Horum enim uerborum necessitatem, non nos inuenimus, sed qui suam impugnant salutem, nobis tribuerunt.

3.3.5 Quid igitur inquio? quoniam primum erat de uerbo essendi rationaliter solum est ostensiuum. In principio erat uerbum. Secundum autem erat apud aliquem essendi. Quia enim maxime dei hoc est proprium, eternum et sine principio esse, hoc primum posuit.

3.3.6 Deinde ut non quis audiens erat in principio, et ingenitum id dicat, confestim hoc mittigauit antequam diceret quid erat dicens, quoniam apud deum erat, et ut non uerbum id simpliciter existimet quid esse prolatiuum uel intellectuale, articuli adiectione quemadmodum predixi, et per secundam hanc hoc destruxi seriem.

3.3.7 Non enim dixit in deo erat, sed apud deum erat, ea que secundum ypostasim eius eternitatem ostendens nobis. Deinde et manifestius id procedens, reuelauit inducens quoniam uerbum hoc et deus erat. Sed factum ait: Quid igitur prohibebat et Iohannem ita dicere quoniam in principio fecit deus uerbum?

3.3.8 Si enim de terra hoc formidauit Moyses ne quis eam ingenitam dicat, multo magis de filio timere oportebat Iohannem. Si demum creatura erat.

3.3.9 Nam mundus quidem uisibilis existens, exinde predicat factorem. Celi enim ait enarrant gloriam dei, filius autem inuisibilis est et creaturas uehementer et infinite superexcedit. Si itaque ibi neque rationis neque doctrine indigentia erat ad discendum quoniam generabilis est mundus cum manifeste id et ante alia ponit propheta, multo magis de filio hoc Iohannem dicere oportebat. Si demum creatus erat.

3.3.10 Vtique ait: Sed Petrus hoc ipsum esse fictitium dixit manifeste et expressim. Vbi et quando? Quando Iudeis loquens dicebat quoniam et dominum et Christum eum deus fecit. Quid igitur et quod deinceps non adiecisti quoniam hunc Ihesum quem nos crucifixistis.

3.3.11 Aut ignoras quoniam eorum que dicuntur hec quidem incorruptibilis sunt nature, illa uero dispensationis simpliciter, te diuinitate excipis et passibilem induces esse diuinitatem. Si uero non passibilis, neque factibilis.

3.3.12 Nam si quidem ex diuina ipsa et ineffabili natura sanguis effluxit, et pro caruchis qui secundum crucem clauis ipsa diuidebatur et incidebatur rationem utique haberet tuum secundum hoc sophisma.

3.3.13 Si autem hoc neque ipse dyabolus blasphemauit quare ipse ignorare simulas inremissibilem ita ignorantiam? Et quam neque demones finxerunt aliter que dominus et Christus non est substancie demonstratiuum sed dignitatis. Nam hoc quidem potencie est, illud uero unctionis.

3.3.14 Quid igitur utique dices de filio dei? Si enim et citabilis erat secundum nos hoc nequaquam haberet locum. Non enim utique prius factus est et tunc eum inthronizauit deus, neque amissibilem habet principatum, sed et natura et substanciatum.

3.3.15 Interrogatus enim si rex esset, ego in hoc natus sum ait, Petrus autem ut de aliquo inthronizato ita loquitur. De dispensatione enim sermo, ei omnis.

3.4.1 Et quid miraris si hoc petitis ait? Atheniensibus enim loquens Paulus, virum eum solum uocat, ita dicens: In uno quoniam determinauit fidem tribuens omnibus, suscitans eum a mortuis et nichil ea que dei est dicit forma neque quoniam par ei, neque quoniam splendor glorie eius decenter.

3.4.2 Nundum enim horum tempus uerborum erat. Sed amabile erat eos suscipere interim quoniam homo est et quoniam surrexit. Ita et ipse fecit Christus, a quo Christo et Paulus discens sic res dispensabat. Non enim confestim nobis sui ipsius deitatem reuelauit. Sed primum quidem, extimabatur propheta esse et simpliciter homo. Postea apparuit per opera et per uerba, hoc quod erat.

3.4.3 Propterea et Petrus in principio, hoc utitur modo. Etenim prima hac ad Iudeos contionatus contione, et quia nichil de deitate eius discere manifestum ualebant, propterea hiis que de dispensatione inmoratur sermonibus ut hiis auditus exercitatus relique uiam faciat doctrine.

3.4.4 Et si uoluerit quis contionem desuper pertransire, inueniet hoc quod dico ualde clarens. Etenim uirum eum uocat et ipse et hiis qui passionis et resurrectionis et eius que secundum carnem generationis inmoratur sermonibus. Sed et Paulus cum dicat eius qui factus est ex semine David secundum carnem nichil aliud nos erudit, sed quoniam fecit de dispensatione assumitur quod et nos confitemur,

3.4.5 sed qui tonitrui est filius de ineffabili et pre eterna nobis existentia, loquitur nunc propterea fecit dimittens erat posuit, oportebat autem si creabilis erat filius hoc maxime determinare.

3.4.6 Si enim Paulus formidauit ne quis suspicaretur insensatorum quoniam patre erit maior, et subiectum habebit eum qui genuit. Propterea enim et Chorinthiis scribens dicebat: Cum autem dixerit quoniam subiecta sunt ei omnia manifestum est quoniam extra eum qui subiecit ei omnia. Et nimirum quis utique extimaret quoniam pater subicietur umquam filio. Et cum omnibus?

3.4.7 Sed tamen si et irrationales has suspitiones timuit et ait, extra eum qui subiecit ei omnia, multo magis Iohannes si creabilis erat filius dei, timere oportebat ne quis eum increabilem existimaret. Et hoc ante omnia dicere.

3.4.8 Nec autem quia genitus erat, decenter neque ipse neque alius aliquis non apostolus, non propheta creabilem eum dixerunt esse. Sed et ipse unigenitus non utique dereliquisset si hoc erat. Qui enim qui ita humilia loquebatur propter condescensionem, multo magis neque hoc tacuisset.

3.4.9 Estimo enim decens esse magis habentem altitudinem iacere quam non habentem non dimittere; hoc enim est docere quoniam non habet. Illic enim rationabilis occasio silentii erat uelle docere homines humilia sapere, et propterea tacere ostendere magna que adsunt ei. Hic autem nullam habes dicere iustam causam silentii.

3.4.10 Propter quid enim tacuisset si creabilis erat hec factum se esse, quod et eorum que adsunt multa refutabant. Quare qui propter humilitatis doctrinam et ea que non aderant ei multociens dicebat humilia, multo magis si creabilis erat hoc non utique reliquisset,

3.4.11 aud non uides eum ut nullus ingenitum extimaret eum omnia per hec et facientem et dicentem, et indigna eius loquentem dignitate et substantia et prophete humilitatem descendentem; hoc enim id est sicut audio iudico, et hoc id est illi michi dixit, quid dicam et quid loquar et quecumque talia prophetarum solum sunt.

3.4.12 Si igitur hanc uolens suspitionem destruere, ita humilia loqui, non dedignatus est uerba, multo magis utique si creabilis erat ut non creabilem quis eum suspicaretur, multa talia utique dixisset. Puta. Ne extimetis me genitum esse a patre, factus sum ego, non genitus sum neque sum substancie illius.

3.4.13 Nunc autem omne contrarium facit. Illa enim loquitur uerba que et uolentes et nolentes cogunt contrariam suscipere intelligentiam. Puta quoniam ego in patre et pater in me est, et tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis me, Philippe qui uidet me, uidet et patrem meum, et ut omnes honorificent filium sicut honorificauit patrem. Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult uiuificat. Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Sicut cognoscit me pater, et ego cognosco patrem. Et ego et pater unum sumus,

3.4.14 et ubique sicut et ita, ponens Christus et unum esse ad patrem, eam que ad eum in dissimilitudinem per hec manifestat dominationem autem, et per hec quidem, sed et per alia plura demonstrat, puta cum dicit, tace refrena, nolo mundare. Tibi dico demonio surdo et muto, exi ab eo et audite quoniam dictum est antiquis: Non occides. Ego uero dico uobis quoniam qui irascitur fratri suo inaniter, reus erit

3.4.15 et quecumque alia talia promulgat et mirificat, sufficientia demonstrare eius potestatem. Magis autem minima eorum particula sufficiens est eos qui non ualde insensibiles sunt adducere et suadere.

Morale tercium. Aduersus uane gloriosos.

3.5.1 Sed uersuta est uana gloria, et ad ea que ualde sunt manifesta, excecat mentem eorum, qui ab ea capiuntur, et de hiis que in confessionem deducta sunt suadet altercari, alios autem et ualde scientes ueritatem et suasos in ypocrisim et resistencia erigit; hec et in Iudeis fiebant.

3.5.2 Non enim propter ignorantiam negabant filium dei, sed ut eo qui a multis est potirentur honore. Etenim credabant in eum ait, sed timebant ne extra synagogam fierent, et suam aliis committebant salutem. Non enim est eum qui ita uehementer presenti seruit glorie, ea que a deo potiri.

3.5.3 Ideoque increpauit eos dicens: Quomodo potestis credere gloriam que est ab hominibus accipientes et eam que a deo est non querentes. Ebrietas enim quedam profunda est. Ideoque difficile reductibilem eum qui captus est facit hec passio.

3.5.4 Nec eorum qui capiuntur animam abscidens a celis, terre affigit, et lucem respicere ueram non dimittit, sed in gurgite semper uolutari suadet. Construens dominos ita potentes, ut sine iussionibus eis dominentur.

3.5.5 Qui enim egrotat egritudine, et nullo iubente sponte facit quecumque estimat delectare suos dominos. Etenim uestimenta bona circumponit propter illos et pulchram sibi facit faciem non sibi hec sed aliis adaptans. et sequaces circumducit in forum ut in admiratione sit aliis, et omnia quecumque facit, propter aliorum acceptationem sustinet solam.

3.5.6 Non fiet umquam quicquid hac pernitiosius passione. Vt enim alii in admiratione habeant eum, precipitatur continue. Vis omnem eius discere tirannidem? Igitur sufficientia quidem que dicta sunt a Christo.

3.5.7 Verumptamen et hinc est eam aspicere. Si enim uolueris interrogare aliquem ciuium qui copiosas consumit impensas quare tantam euacuat pecuniam, et quid uult ei tanta consumptio nichil aliud audies ab eo quam plebis acceptionem.

3.5.8 Si uero rursus interrogauerit quid utique est res turbatione plena et tumultuosa et ex insipientia plus composita, simpliciter deleta secundum maris procellas multociens et ex uaria et opposita consistens sentencia.

3.5.9 Quando igitur quis talem habet dominum quo non miserior erit? Sed homines quidem mundanos circa hec reptare non ita uersutum; eos uero qui a mundo se dicunt resiluisse eisdem egrotare, magis autem difficilioribus hoc maxime est uersutum.

3.5.10 Nam illis quidem usque ad pecunias dampni etas. Hiis uero usque ad animam est periculum. Quando enim propter gloriam fidem muttant rectam, et ut ipsi glorificentur, dominum dehonorant, qui superhabundantiam non habet secordie quod ab eis dic michi.

3.5.11 Igitur alie quidem passiones et si multam dampnietatem habunt, ferunt tamen quandam uoluptatem et si temporaneam et breuem. Et enim qui diligit pecunias uinum et mulieres habet cum dampnietate et uoluptatem et si breuem. Qui uero huius sunt passionis captiui semper amaram uiuunt uitam et uoluptate priuatam.

3.5.12 Non enim adipiscentur quod ualde amant gloriam que est a multis, sed extimant quidem potiri ea sed non potiuntur. Propterea quia non est gloria hoc res, propterea neque gloria sed uacua a gloria res, dicitur hec passio. Vanam gloriam autem eam et ueteres omnes uocauerunt decenter. Vana enim et uacua est intus, nichil habens fulgidum et gloriosum,

3.5.13 sed sicut larue uidentur quidem esse preclare et contripiscibiles uacue uero intus sunt. Ideoque corporalibus uisibus decorabiles existentes, nullum unquam ad concupiscentiam capiunt sui. Ita magis uero miserabilius et ea que a multis est gloria, difficile expugnabilem hanc et tyrannicam passionem, nobis figurauit. Visum enim solum habet preclarum. Que uero intus mea sunt, non uacua sunt solum, sed et dehonoratione sunt plena et acerba plena sunt tyrannide.

3.5.14 Vnde igitur nascitur hec passio ita irrationabilis existens et uoluptatem non habens ait? Vnde? Non aliunde quam ab anima humili et uili. Non enim est eum qui a gloria est possessus magnum quid et uirile, cito intelligere. Sed turpem eum esse oportet et uilem et dehonoratum et paruum.

3.5.15 Qui enim propter uirtutem quidem nichil facit, ut autem hominibus placeat nulla dignus ratione, et ubique illorum sententias ponit, fallacem et erroneam, qualiter utique aliquo erit dignus? Intuere uero si quis eum interrogaret. Tu uero quid extimas esse hos multos? Manifestum est quoniam pigros et contemptos dicet.

3.5.16 Quid autem? Eligeres utique fieri secundum illos. Si quis eum interrogare rursus? Nequaquam michi uidetur uelle fieri. Qualiter igitur non ultimus est risus horum gloriam uenari, quorum non utique eligeret fieri similis unquam?

3.6.1 Si uero dixeris quoniam multi quidem sunt consistentes, propterea magis eos contempnere oporteret. Si enim per se existentis sunt facile contemptibiles, quando multi fiunt, magis hoc continget.

3.6.2 Singulorum enim insipientia eis collectis simul maior a multitudine aucta fit. Ideoque unumquemque quidem eorum sigillatim si acceperit quandoque quis et corriget. Simul autem existentes, non utique facile poterit. Propterea quia insipientia intenditur, et quia in modum pecorum ducuntur, et quia ubique eas que a se inuicem sunt secuntur glorias.

3.6.3 Huius igitur dicite michi que a multis efficiemini glorie participes. Nequaquam obsecro et deprecor. Hec enim passio omnia supernis et inferius fecit. Hec auaritiam genuit, liuorem, accusationem, insidias, hec eos qui nichil mali passi sunt aduersus eos qui nichil mali fecerunt, armat et irritat,

3.6.4 et neque amicitiam nouit, qui in hanc egritudinem incidit. Non assuetudinis meminit. Non uerecundari, ob aliquem uniuersaliter scit, sed omnia ab animo eiciens bona, ad omnes bellatur instabilis, et sine amicis existens. Et ire quidem passio, et si ipsa tyrannica et importabilis est, sed non semper molestare assueuit, sed cum habet irritantes solum,

3.6.5 passio uero uane glorie, semper et non est tempus ut ita dicam in quo quiescere possit non intelligentia prohibente eam et subtrahente, sed semper adest, non solum suadens peccare, sed et si contigerit nos dirigere aliquid, et hoc est rapiens de manibus. Est autem quando, neque a primordio permittens, quid dirigere.

3.6.6 Si uero auariciam Paulus uocat ydolatriam, huius matrem et radicem et fontem uanam gloriam esse dico. Quid iustum est nominare; neque enim nuncupationem huius malicie dignam est inuenire.

3.6.7 Vigilemus itaque dilecti et pernitiosum exuamus hoc uestimentum, et scindamus, et incidamus, et faciamus quandoque liberi libertate uera, et sumamus sensum humilitatis nobis adeo date, contempnamus multorum gloriam nichil enim ita derisibile et dehonorabile, ut hec passio.

3.6.8 Nichil ita confusione plenum, et multa in gloriatione, et hec multipliciter uidebit quis utique. Quoniam gloriam quidem cupere, ingloriatio est. Gloria autem uere est hanc despicere et nullam eius facere curam, sed ad id deo placet, omnia dicere et facere.

3.6.9 Ita enim poterimus et mercedem recipere ab eo qui nostra uidet diligenter cum eo solo contenti fuerimus inspectore. Quid enim nobis aliis oculis est opus nisi eius qui honorare debet nos, et uidet semper qui fiunt a nobis?

3.6.10 Qualiter autem non inconueniens est famulum alicuius quidem omnia quecumque utique facit acceptationem domini facere et nichil amplius inquirere quam inspectionem eius, neque alios oculos attrahere ad actum suum. Et si magni qui inspiciunt fuerint, sed unum solum intueri, ut dominus consideret. Nos uero talem habentes dominum alios inquirere inspectores qui prodesse quidem nobis nichil. Nocere uero ex inspectione eorum possunt et omnem euacuare laborem nobis.

3.6.11 Ne precor. Sed unde habemus mercedes suscipere? Hunc uocemus laudatorem eorum que fiunt hunc inspectorem. Nichil nobis et humanis oculis sit. Si enim uolumus et hac potiri gloria, tunc hac fungemur cum eam que a deo queremus solam. Glorificantes enim me, glorificabo ait.

3.6.12 Et quemadmodum in pecuniis, tunc maxime habundamus cum contempserimus eas et eas que a deo sunt queramus diuitias solum. Querite enim ait regnum dei et hec omnia adicientur uobis. Ita et de gloria cum uobis dereliquo sine periculo datio fuit et pecuniarum et glorie, tunc gloriosam impertiet eam deus.

3.6.13 Si periculo uero tunc est cum nostrum non dominetur neque nos superet, neque ut seruus ipsa precipiat. Sed ut dicimus et liberis adueniat. Propterea enim neque uult eas nos concupiscere ut non uincamur ab eis. Et si hec direxerimus, dat nobis eas cum multa copiositate. Quid enim Paulo est lucidius dic michi? Qui dicit non querimus ab hominibus gloriam neque a nobis neque ab aliis.

3.6.14 Quid uero uberius eo qui nichil habet et omnia detinet? Cum enim quod dixi non detinebimur ab eis, eas tenebimus tunc eas suscipiemus. Si igitur concupiscimus potiri gloria fugiamus gloriam. Ita enim poterimus leges dei explentes potiri promissis bonis. Quibus fiat omnes nos participare gracia Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY