PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.3.13 Si autem hoc neque ipse dyabolus blasphemauit quare ipse ignorare simulas inremissibilem ita ignorantiam? Et quam neque demones finxerunt aliter que dominus et Christus non est substancie demonstratiuum sed dignitatis. Nam hoc quidem potencie est, illud uero unctionis.
CLOSE
Griffolini

3.3.13 Sin neque ipse quidem diabolus hoc effinxerit, qua nam ratione ipse ignorare assimulas? Indignam sane cui ignoscatur ignorantiam, et qualem neque daemones unquam simularunt. Praeterea haec nomina, dominus et Christus, non substantiae sunt sed dignitatis: alterum potentiae, alterum unctionis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.3.13 sin neque ipse quidem diabolus hoc effinxerit, quanam ratione ipse te ignorare assimulas? Indignam sane cui ignoscatur ignorantiam, et qualem neque daemones vnquam simularunt. Praeterea haec nomina, dominus et Christus, non substantiae sunt, sed dignitatis: alterum potentiae, alterum vnctionis:
CLOSE
Montfaucon

3.3.13 Quod si ne diabolus quidem ita blasphemaverit, cur inexpiabilem ignorantiam simulas, quali ne daemones quidem unquam usi sunt? Praeterea haec, Dominus, et Christus, non sunt substantiae, sed dignitatis; alterum enim est potentiae, alterum unctionis.