PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.1.2 Concursus enim et intentio stationis et impellentes inuicem interiorem festinate locum suscipere et unde utique facile significantior fiat nobis nostra uox et compressos nolle recedere donec spirituale hoc dissoluatur theatrum, et plausus et tumultus et omnia simpliciter talia, coniectura sunt eius que in animo sunt auiditatis auditionis nostre.
CLOSE
Griffolini

3.1.2 Hic enim frequens concursus1470/1486/1530: concursus: frequens, et diligens attentio impulsioqueF: impulsio et praeparatioB/1470: properatio, ut ea uobis1486/1530: nobis loca occupentur, unde clarius exaudiamur, nec non uestra1486/1530: nostra in tanta angustia perseuerantia, quousque spiritale hoc dimittatur spectaculum, ad haec plausus tumultus, et alia huiusmodi maximum animi et feruoris uestri1486/1530: nostri sunt argumentum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.1.2 Hic enim concursus frequens, et diligens attentio, impulsioque et praeparatio, vt ea vobis loca occupentur, vnde clarius exaudiamur, nec non vestra in tanta angustia perseuerantia, quousque spirituale hoc dimittatur spectaculum: ad haec plausus, tumultus, et alia huiusmodi maximum animi, et feruoris vestri sunt argumentum.
CLOSE
Montfaucon

3.1.2 Concursus enim, diligens attentio, praepropera cum impulsu festinatio ad interiorem occupandum locum, unde facilius vocem nostram audire possitis; perseverantia, qua vel in angustia positi recedere non vultis, donec spirituale theatrum solutum fuerit; plausus, strepitus, caeteraque similia, et fervorem animi et intentam concioni mentem indicant.