PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.1.8 Et enim hec maxime etas, hiis indiget auditionibus. Mollis enim existens est et cito imprimuntur ea que dicuntur, quasi quodam sigillo auditione in cera mente eorum informato. Aliterque et uita eis tunc principium habet ad malitiam declinare et etiam ad uirtutem.
CLOSE
Griffolini

3.1.8 Haec profecto aetas his maxime admonitionibus indiget. Tenera est, et cito quae ei instillantur, imbibit, et audita accipit, tanquam sigillo auditus caerae hoc est puerorum animis impresso. Praeterea et uita eius in aditu1470/1486/1530: auditu est, et in ipsis fere ianuis1486/1530: inanis, ut uel ad uirtutem, uel ad uitium, facile possit deflectere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.1.8 Haec profecto aetas his maxime admonitionibus indiget: tenera est, et cito quae ei instillantur, imbibit, et audita accipit: tanquam sigillo auditus cerae hoc est puerorum animis impresso. Praeterea et vita eis in aditu est, et in ipsis fere ianuis, vt vel ad virtutem, vel ad vicium facile possit deflectere.
CLOSE
Montfaucon

3.1.8 Etenim haec maxime aetas ista eget disciplina: tenera enim cum sit, cito illa quae dicuntur imbibit, doctrinaque ibi ceu sigillum in cera imprimitur. Alioquin autem hac primaeva aetate vel ad vitium vel ad virtutem declinatur.