PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.5.5 Qui enim egrotat egritudine, et nullo iubente sponte facit quecumque estimat delectare suos dominos. Etenim uestimenta bona circumponit propter illos et pulchram sibi facit faciem non sibi hec sed aliis adaptans. et sequaces circumducit in forum ut in admiratione sit aliis, et omnia quecumque facit, propter aliorum acceptationem sustinet solam.
CLOSE
Griffolini

3.5.5 Qui enim hoc morbo afficitur, nullo praecoeptore omnia sponte sua1470/1486/1530: sua sponte operatur, quae dominis suis placere, quibusqueB: quibus plurimum eos laetari arbitratur. Etenim pulchra ueste eorum causa induitur. Faciem1530: faciemque ornat non sibi sed aliis. Caterua sequentium stipatur, quo omnes ipsum admirentur. Quicquid denique facit, aliorum tantum gratia facit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.5.5 Qui enim hoc morbo afficitur, nullo praecipiente omnia sua sponte operatur, quae dominis suis placere, quibusque plurimum eos laetari arbitratur. Etenim pulchra veste eorum causa induitur, faciemque ornat non sibi, sed aliis: caterua sequentium stipatur, quo omnes ipsum admirentur: quicquid denique facit, aliorum tantum gratia facit.
CLOSE
Montfaucon

3.5.5 Nam is qui hujusmodi morbo laborat, etiam nemine jubente sponte illa omnia efficit, quae putat dominis illis placere posse. Illorum quippe gratia pulcris induitur vestibus, faciem ornat, non sibi, sed aliis, famulorum turbam in foro circumducit, ut aliis sit admirationi; quidquid denique facit, ut aliis placeat exhibet.