PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.1.3 Ideoque et superfluum est de hoc quid uobis dicere. Illud nimirum dicere, et roga uos necessarium est ut permaneatis hoc habentes studium et non solum hic id ostendatis, sed et domi consistentes uir ad uxorem pater ad filium de hiis loquatur et dicat quidem que sunt a se expectat autem, que ab aliis et bonam hanc omnes inferant collationem.
CLOSE
Griffolini

3.1.3 Quo circa superflua hac admonitione omissa illud uos admonendos hortandosque censeo pernecessarium, ut quo nunc estis animo, perseueretis. Neque in hoc tantum consessu, sed domi quoque uir cum uxore, pater cum filio inuicem de his frequenter loquantur, et ultro citroque suam et ferant et inquirant sententiam, uelintque probatissimam hanc, et pulcherrimam inducere consuetudinem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.1.3 Quocirca superflua hac admonitione omissa, illud vos admonendos hortandosque censeo pernecessarium, vt quo nunc estis animo perseueretis, neque in hoc tantum consessu, sed domi quoque vir cum vxore, pater cum filio inuicem de his frequenter loquantur, et vltro citroque suam et ferant et inquirant sententiam, velintque probatissimam hanc et pulcherrimam inducere consuetudinem.
CLOSE
Montfaucon

3.1.3 Quapropter superfluum esset hac de re monere; sed illud dicere et monere operae precium fuerit, ut hoc animo esse perseveretis: nec modo hic idem studium exhibeatis; sed etiam domi vir uxorem, pater filium de his alloquantur; sua hi dicant, et paria ab illis exigant, omnesque hoc mutuum pignus in medium afferant.