PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.5.12 Non enim adipiscentur quod ualde amant gloriam que est a multis, sed extimant quidem potiri ea sed non potiuntur. Propterea quia non est gloria hoc res, propterea neque gloria sed uacua a gloria res, dicitur hec passio. Vanam gloriam autem eam et ueteres omnes uocauerunt decenter. Vana enim et uacua est intus, nichil habens fulgidum et gloriosum,
CLOSE
Griffolini

3.5.12 Neque enim quod tantopere exquirunt, multitudinis gloriam assequuntur, sed cum ea frui uideantur, ea tamen omnino carent, cum id nulli prorsus gloriae sit annumerandum. Ideoque non gloria, sed inanis gloriae opus appellatur. Inanem gloriam hanc maiores nostri omnes merito dixerunt. Inanis nanque est, nihil in se habens neque clarum neque gloriosum,
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.5.12 Neque enim quod tantopere exquirunt, multitudinis gloriam assequuntur, sed cum ea frui videantur, ea tamen omnino carent: cum id nulli prorsus gloriae sit adnumerandum. Ideoque non gloria, sed inanis gloriae opus appellatur. Inanem gloriam hanc maiores nostri omnes merito dixerunt: Inanis nanque est, nihil in se habens neque clarum, neque gloriosum,
CLOSE
Montfaucon

3.5.12 Neque enim id quod maxime amant assequuntur; gloriam nempe et auram popularem; sed videntur quidem illa frui, neque tamen fruuntur, quod illud minime sit gloria: ideoque vitium illud, non gloria, sed res gloria vacua dicitur; vanamque gloriam veteres omnes id jure vocarunt. Vacua namque est, nihil intus habens splendidum vel gloriosam.