PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.1.5 Quomodo enim non inconueniens est famulos quidem iubere omni nobis seruire tempore. Nos autem neque minimam uacationem tribuere deo? Et hec seruitio quidem omni, nichil ei adhitiente. Non enim indigens est diuinitas, ad utilitatem autem consistente nostram.
CLOSE
Griffolini

3.1.5 Nonne ridiculum est, ut seruulos nostros in nostris semper negociis occupatosB: occupari uelimus. Nos uero nullum deo exhibere seruitium?1470/1486/1530: seruitium. praesertim cum omnis nostra1470/1486/1530: nostra omnis seruitus nihil ei quicquam conferat.1530: conferat? (Deus enim nulla re indiget) sed ad nostram penitus redundet1470/1486/1530: redundat utilitatem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.1.5 Nonne ridiculum est, vt seruulos nostros in nostris semper negociis occupatos velimus, nos vero nullum deo exhibere seruitium, praesertim cum nostra omnis seruitus nihil ei quicquam conferat? Deus enim nulla re indiget, sed ad nostram penitus redundat vtilitatem.
CLOSE
Montfaucon

3.1.5 Annon absurdum fuerit, si cum servos nostros obsequia sua nobis semper praestare jubeamus, nos ne minimum quidem otii nostri Deo addicamus; praesertim cum haec servitus Deo nihil conferat: Deus enim nulla re eget; sed ad nostram redundet utilitatem?