3.4.13 Nunc autem omne contrarium facit. Illa enim loquitur uerba que et uolentes et nolentes cogunt contrariam suscipere intelligentiam. Puta quoniam ego in patre et pater in me est, et tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis me, Philippe qui uidet me, uidet et patrem meum, et ut omnes honorificent filium sicut honorificauit patrem. Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult uiuificat. Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Sicut cognoscit me pater, et ego cognosco patrem. Et ego et pater unum sumus,