PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.2.9 Hec sunt que extimant fortia et sunt fortia, sed ad ostendendum eam que a nobis dicitur rectitudinem dogmatum ad statuendum autem blasphemiam eorum. Inbecilliora quodammodo sunt omnibus. Quid enim commune affecit et erat? Quid autem deus ad hominem? Quid incommiscibilia miscet et confundis que diuisa sunt? Et que sunt supernis infernis facis;
CLOSE
Griffolini

3.2.9 Haec sunt quae putant firmissima esse argumenta. Sed ut doctrinae nostrae ueritas ostendatur, ad comprimendum1486/1530: comprimendam eorum blasphemiam, quid habet similitudinis creauit et erat? Quid deus et homo? Quid pura commisces? Quid diuisa et separata confundis, et caelestia ad terrena deducis?
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.2.9 Haec sunt quae putant firmissima esse argumenta. Sed vt doctrinae nostrae veritas ostendatur, ad comprimendam eorum blasphemiam, quid enim habet similitudinis, creauit, et erat? Quid deus et homo? Quid pura commisces? Quid diuisa et separata confundis, et coelestia ad terrena deducis?
CLOSE
Montfaucon

3.2.9 Haec ipsis firma videntur: et vere firma sunt, sed ad demonstrandam doctrinae nostrae veritatem: nam ad illorum blasphemiam comprobandam omnium debilissima sunt. Quid enim, quaeso, commune habet illud, fecit, cum illo, erat? Quid Deus cum homine? Cur ea misces quae misceri non possunt, cur confundis ea quae divisa sunt, et quae sursum, deorsum ponis?