PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.4.1 Et quid miraris si hoc petitis ait? Atheniensibus enim loquens Paulus, virum eum solum uocat, ita dicens: In uno quoniam determinauit fidem tribuens omnibus, suscitans eum a mortuis et nichil ea que dei est dicit forma neque quoniam par ei, neque quoniam splendor glorie eius decenter.
CLOSE
Griffolini

3.4.1 Etquid admiraris Petrum ita loquentem? Quippe et Paulus cum Atheniensibus disputans, hominem tantum ipsum hisB: iis uerbis appellat: In uiro in quo statuit fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis. Nihil de dei forma, neque quod ei aequalis sit, neque quod splendor gloriae eius, meminit. Neque immerito.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.4.1 Et quid admiraris Petrum ita loquentem? quippe et Paulus cum Atheniensibus disputans, virum tantum ipsum his verbis appellat: In viro in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis: nihil de dei forma, neque quod ei aequalis sit, neque quod splendor gloriae eius, meminit. Neque immerito:
CLOSE
Montfaucon

3.4.1 Ecquid miraris si Petrus id dicat? nam Paulus Athenienses alloquens, virum ipsum tantum appellat dicens: In viro in quo statuit fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis: nihilque de forma Dei loquitur, neque Deo aequalem dicit, neque quod sit splendor gloriae ejus; idque merito.