PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.6.7 Vigilemus itaque dilecti et pernitiosum exuamus hoc uestimentum, et scindamus, et incidamus, et faciamus quandoque liberi libertate uera, et sumamus sensum humilitatis nobis adeo date, contempnamus multorum gloriam nichil enim ita derisibile et dehonorabile, ut hec passio.
CLOSE
Griffolini

3.6.7 Abstineamus ergo, dilectissimi, et perniciosum hoc exuamus uestimentum, quo discisso et procul abiecto fiamus aliquando liberi, ueram induti libertatem et uere nobilitatis, quae a deo nobis elargita est, cognationem1470/1486/1530: cognitionem non negligamus, sed saecularem gloriam,
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.6.7 Abstineamus ergo dilectissimi, et perniciosum hoc exuamus vestimentum, quo discisso, et procul abiecto fiamus aliquando liberi, veram induti libertatem, et verae nobilitatis, quae a deo nobis elargita est, cognitionem non negligamus, sed secularem gloriam contemnamus,
CLOSE
Montfaucon

3.6.7 Resipiscamus igitur, dilecti, et hoc perniciosum exuamus vestimentum: ipsum discindamus et dissecemus, veraque libertate tandem liberi efficiamur, atque in sensum nobis a Deo concessae nobilitatis veniamus: multitudinis auram despicamus.