PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.2.1 Non enim a rerum natura turbatio nobis innascitur, sed ab inbecillitate mentis nostre. Quia si ab hiis que accidunt naturam, hec pateremur, omnes homines turbari oporteret. Omnes enim idem nauigamus mare, et extra fluctus et salsuginem esse impossibile est.
CLOSE
Griffolini

3.2.1 Neque enim natura, sed mentis nostrae imbecillitate perturbamur. Nam si natura id nobis inditum esset, omnes quidem homines necessario perturbarentur. Omnes enim idem nauigamus pelagus, cuius et fluctuum et tempestatum immunes nullo pacto esse possemus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.2.1 Neque enim rerum natura, sed mentis nostrae imbecillitate perturbamur. Nam si natura id nobis inditum esset, omnes quidem homines necessario perturbarentur. Omnes enim idem nauigamus pelagus, cuius et fluctuum et tempestatum immunes nullo pacto esse possemus.
CLOSE
Montfaucon

3.2.1 Neque enim ex rerum natura turbamur, sed ex animi nostri infirmitate. Nam si ex rebus quae accidunt turbaremur, omnes homines turbari necesse esset. Omnes enim idem navigamus pelagus, neque fieri potest, ut extra fluctus et tempestates versemur.