PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.5.9 Quando igitur quis talem habet dominum quo non miserior erit? Sed homines quidem mundanos circa hec reptare non ita uersutum; eos uero qui a mundo se dicunt resiluisse eisdem egrotare, magis autem difficilioribus hoc maxime est uersutum.
CLOSE
Griffolini

3.5.9 Qui igitur sub huiusmodi1486/1530: eiusmodi domini seruitio premitur, nonne omnium est sane miserrimus?1530: miserrimus. Verumtamen qui saecularem uitam agunt, si hisB: is se affectibus deuinxerintB: deuinxerunt, et si graue sit, leuior tamen est reprehensio. Qui uero terrena se abiecisse professi, ea tamen auidiB: auidius inhiant, ii1470/1486/1530: hi grauius sunt accusandi.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.5.9 Qui igitur sub eiusmodi dominii seruitio premitur, nonne omnium est sane miserrimus? Veruntamen qui secularem vitam agunt, si his se affectibus deuinxerint, etsi graue sit, leuior tamen est reprehensio. Qui vero terrena se abiecisse professi, ea tamen auidi inhiant, hi grauius sunt accusandi:
CLOSE
Montfaucon

3.5.9 Qui talem habet dominum, quo non miserabilior fuerit? Sed quod saeculares homines his inhient, non ita grave est, etsi grave revera sit: quod autem qui se mundo renunciasse dicunt, hoc morbo laborent, imo majore, id certe gravissimum.