PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.5.13 sed sicut larue uidentur quidem esse preclare et contripiscibiles uacue uero intus sunt. Ideoque corporalibus uisibus decorabiles existentes, nullum unquam ad concupiscentiam capiunt sui. Ita magis uero miserabilius et ea que a multis est gloria, difficile expugnabilem hanc et tyrannicam passionem, nobis figurauit. Visum enim solum habet preclarum. Que uero intus mea sunt, non uacua sunt solum, sed et dehonoratione sunt plena et acerba plena sunt tyrannide.
CLOSE
Griffolini

3.5.13 tanquam personae, quae pulchrae quidem uisu et decorae, intus inanes reperiuntur. Quare cum aspectu ipso elegantiores appareant, neminem tamen unquam ad se amandum allexerunt. Ita uel1470/1486/1530: nihil etiam miserius, quae a1530: om. multitudine comparatur gloria, difficilem nobis et uiolentum affectum significat. Aspectu nanque solo pulchra atque elegans uidetur, intrinsecus autem non inanis modo, uerum etiam ignominiosa crudelitatis et uiolentiae plena.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.5.13 tanquam personae, quae pulchrae quidem visu, et decorae, intus inanes reperiuntur. Quare cum aspectu ipso elegantiores appareant, neminem tamen vnquam ad se amandum allexerunt. Ita vel etiam miserius, ea quae a multitudine comparatur gloria, difficilem nobis, et violentum hunc affectum significat: aspectu nanque solo pulchra, atque elegans videtur, intrinsecus autem non inanis modo, verumetiam ignominiosa crudelitatis et violentiae plena.
CLOSE
Montfaucon

3.5.13 Sed quemadmodum larvae videntur quidem decorae et amabiles, sed vacuae intus sunt: ideo licet formosiores sint caeteris corporibus, neminem unquam ad sui amorem allexerunt; sic illa apud vulgus gloria; imo longe miserabilius, hunc morbum curatu difficilem et tyrannicum nobis efformat: conspectum quippe solum splendidum habet; interiora vero, non vacua modo, sed etiam dedecore et crudeli tyrannide plena sunt.