3.2.4 Sufficiens enim est id studium, omnes res nobis facere suaues. Hora uero est de reliquo ad preiacentia ire hodie, ut non fatigatos nos inmittam agonibus. Agones enim nobis preiacent aduersus ueritatis inimicos qui omnia machinantur ut destruant gloriam filii dei, magis autem suam. Nam hoc quidem manet semper qualis est in nullo a blaphemia lingua minorata.