PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.6.13 Si periculo uero tunc est cum nostrum non dominetur neque nos superet, neque ut seruus ipsa precipiat. Sed ut dicimus et liberis adueniat. Propterea enim neque uult eas nos concupiscere ut non uincamur ab eis. Et si hec direxerimus, dat nobis eas cum multa copiositate. Quid enim Paulo est lucidius dic michi? Qui dicit non querimus ab hominibus gloriam neque a nobis neque ab aliis.
CLOSE
Griffolini

3.6.13 Sine periculo autem tuncB: tunc autem iis1470/1486/1530: his fruimur, cum nos capere et exuperare nequeunt, neque tanquam seruis imperant, sed nobis seruiunt, easque et domini et liberi possidemus. Propterea earum nobis amorem prohibet deus, ne turpi iis1470/1486/1530: his seruitio subiiciamur. Quod si assequimur, incredibili nobis liberalitate1470/1486/1530: libertate omnia instaurat. Quid enim Paulo clarius?1470/1486: clarius: quid gloriosius?1470/1486: gloriosius: qui non humanam gloriam se quaerere profitetur.1470/1486: profitetur?
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.6.13 Sine periculo autem tunc his fruimur, cum nos capere et exuperare nequeunt: neque tanquam seruis imperant, sed nobis seruiunt, easque et domini, et liberi possidemus. Propterea earum nobis amorem prohibet deus, ne turpi his seruitio subiiciamur. Quod si assequimur, incredibili nobis libertate omnia instaurat. Quid enim Paulo clarius? quid gloriosius? qui non humanam gloriam se quaerere profitetur.
CLOSE
Montfaucon

3.6.13 Tunc autem haec sine periculo sunt, cum nobis non imperant, nec dominantur, nec nobis tamquam servis utuntur; sed ut heris et liberis adsunt. Ideo non vult nos illas amare, ne iis subjiciamur: quod si assequamur, illas nobis cum abundantia multa largitur. Quid enim Paulo clarius, quaeso, qui ait: Non quaerimus ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis?