PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.2.14 Ego enim et aliam superhabundantiam dicam utique. Qualem autem? hanc, quoniam et si de terra dictum esset. In principio erat terra et de homine quoniam in principio erat homo. Neque ita suspicari, quid maius de eis, quia ea que nunc cognita sunt, oporteret nos.
CLOSE
Griffolini

3.2.14 Ego etiam et aliud maius afferre possum. Quid nam? Quod si de terra dictum esset. In principio fuit terra, et de homine, quod in principio fuit homo, neque sic quicquam maius praestantiusque de his, quam quae in praesentia cognoscimus, opinari nos oportuit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.2.14 Ego etiam et aliud maius afferre possum. Quidnam? quod si de terra dictum esset. In principio fuit terra: et de homine. Quod in principio fuit homo, neque sic quicquam maius praestantiusque de his, quam quae in praesentia cognoscimus, opinari nos oportuit.
CLOSE
Montfaucon

3.2.14 Ego enim aliam hyperbolen afferre possum. Quaenam illa est? Si de terra dictum esset, In principio terra erat; et de homine, in principio erat homo, neque ita quid majus de illis suspicandum fore, quam illa quae nunc cognoscimus.