PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.4.6 Si enim Paulus formidauit ne quis suspicaretur insensatorum quoniam patre erit maior, et subiectum habebit eum qui genuit. Propterea enim et Chorinthiis scribens dicebat: Cum autem dixerit quoniam subiecta sunt ei omnia manifestum est quoniam extra eum qui subiecit ei omnia. Et nimirum quis utique extimaret quoniam pater subicietur umquam filio. Et cum omnibus?
CLOSE
Griffolini

3.4.6 Quod si Paulus ueritus est, ne stultorum aliquis suspicareturF: om., filium patre maiorem fore, et genitorem ei subiectumF: subiectum suspicaretur. Et iccirco ad Corynthios scribens inquit, quod omnia Christo subiecta sunt, praeter illum qui subiecit ei omnia, licet absurdum fuisset, quempiam suspicari patrem unquam filio cum coeteris omnibus subiectum iri.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.4.6 Quod si Paulus veritus est, ne stultorum aliquis suspicaretur filium patre maiorem fore, et genitorem ei subiectum, et idcirco ad Corinthios scribens, inquit: Cum autem dicat, omnia Christo1603: Christi subiecta sunt, sine dubio praeter illum qui subiecit ei omnia: licet absurdum fuisset, quempiam suspicari, patrem vnquam filio cum caeteris omnibus subiectum iri:
CLOSE
Montfaucon

3.4.6 Si enim Paulus timuit ne quis ex insipientibus suspicaretur Filium Patre majorem fore, et genitorem sibi subjectum habiturum esse; nam ideo Corinthiis scribens dicebat: Cum autem dicit, subjecta sunt, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia; atqui quis suspicaretur Patrem cum omnibus subjectum fore Filio?