PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.6.3 Huius igitur dicite michi que a multis efficiemini glorie participes. Nequaquam obsecro et deprecor. Hec enim passio omnia supernis et inferius fecit. Hec auaritiam genuit, liuorem, accusationem, insidias, hec eos qui nichil mali passi sunt aduersus eos qui nichil mali fecerunt, armat et irritat,
CLOSE
Griffolini

3.6.3 Agite quid hanc popularem gloriam tantopere desyderatis? Nolite, inquam, fratres, obsecro. Gloriae nanque cupiditas omnia commiscuit. Auariciam, inuidiam, calumniam, insidias peperit, et qui nulla affecti sunt iniuria, in illos qui nihil de ipsis male meriti sunt, et armat, et efferat,
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.6.3 Agite, quid hanc popularem gloriam tantopere desideratis? Nolite, inquam fratres, obsecro. Gloriae nanque cupiditas omnia commiscuit, auariciam, inuidiam, calumniam, insidias peperit, et qui nulla affecti sunt iniuria, in illos qui nihil de ipsis male meriti sunt, et armat et efferat,
CLOSE
Montfaucon

3.6.3 Talemne, quaeso, multitudinis auram sectabimini? Ne, quaeso et obsecro. Id enim omnia sus deque vertit: id avaritiam peperit, invidiam, criminationes, insidias: illud eos qui nullam passi sunt injuriam, contra eos qui nullam intulerunt armat et efferat.