PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.5.15 Qui enim propter uirtutem quidem nichil facit, ut autem hominibus placeat nulla dignus ratione, et ubique illorum sententias ponit, fallacem et erroneam, qualiter utique aliquo erit dignus? Intuere uero si quis eum interrogaret. Tu uero quid extimas esse hos multos? Manifestum est quoniam pigros et contemptos dicet.
CLOSE
Griffolini

3.5.15 Qui enim nihil propter uirtutem, sed ut hominibus et rudibus et indoctis placeat, operatur, quiB: que ueB: om. in omni re fallacem hominum, atque erroris plenam exquirit sententiam, quam is gloriam meretur? Animaduerte siquis eum perconctaretur, quid tu multitudinem esse arbitraris?1470/1486: arbitraris. proculdubio et desidem, et nulli1470/1486/1530: nulle bonae rei deditam responderetF: respondent; 1470/1486/1530: respondetF: respondent; 1470/1486/1530: respondet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.5.15 Qui enim nihil propter virtutem, sed vt hominibus et rudibus, et indoctis placeat, operatur: quive in omni re fallacem hominum, atque erroris plenam exquirit sententiam: quam is gloriam meretur? Animaduerte si quis eum percontaretur, quid tu multitudinem esse arbitraris? proculdubio, et desidem, et nullae1603: nulli bonae rei deditam responderet.
CLOSE
Montfaucon

3.5.15 Qui enim pro virtute nihil, sed ut hominibus nullius precii placeat, omnia facit, quique illorum sententiam erroneam et fallacem ubivis sequitur, quomodo gloria dignus esse possit? Animadverte autem: si quis illum interroget: Quid tu vulgus esse arbitraris? ignavam haud dubie et desidem multitudinem esse dicet.