PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.1.14 Nichil enim ita terribile illi est, et hiis que ab eo imponuntur cogitationibus ut mens diuina meditans, et anima huic semper iniacens fonti. Hanc enim talem, non contristare quid presentium poterit, et si indelectabile fuerit. Non inflare et eleuare, et si quam maximum et inopinabile fuerit. Sed in tanta tempestate et fluctuatione, tranquillitate potietur multa.
CLOSE
Griffolini

3.1.14 Nihil enim adeo eius consilia perturbat et proterit, quam qui ad diuinarum rerum cogitationem animus erigitur, et supernum hunc atque uberrimum fontem haurire semper desyderat. Eum, inquam, animum nihil humanum, quamuis molestissimum perturbare, nihil quamuis magnum et exoptabile, inflare et superbia efferre poterit. Sed in tantis huius saeculi fluctibus perturbationibusque in multa uiuet1486/1530: uiuit tranquilitate.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.1.14 Nihil enim adeo eius consilia perturbat et proterit, quam qui ad diuinarum rerum cogitationem animus erigitur, et supernum hunc atque vberrimum fontem haurire semper desiderat. Eum inquam animum nihil humanum, quamuis molestissimum perturbare, nihil quamuis magnum et exoptabile, inflare et superbia efferre poterit: sed in tantis huius seculi fluctibus, perturbationibusque in multa viuet tranquillitate.
CLOSE
Montfaucon

3.1.14 Nihil enim ita formidabile est et illi et cogitationibus ab illo immissis, ut mens quae divina meditatur, et huic semper haeret fonti. Hanc nulla rerum praesentium turbabit, quantumvis molesta sit, nulla inflabit et extollet, quantumvis prospera fuerit: sed in tanta procella et tempestate, tranquillitate magna fruetur.