PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.4.4 Et si uoluerit quis contionem desuper pertransire, inueniet hoc quod dico ualde clarens. Etenim uirum eum uocat et ipse et hiis qui passionis et resurrectionis et eius que secundum carnem generationis inmoratur sermonibus. Sed et Paulus cum dicat eius qui factus est ex semine David secundum carnem nichil aliud nos erudit, sed quoniam fecit de dispensatione assumitur quod et nos confitemur,
CLOSE
Griffolini

3.4.4 Quod si quispiam omnem concionem altius percurrere uoluerit, perspicue hanc nostram depraehenderit sententiam. Etenim hominem ipsum appellat, et passioni eiusB: om. resurrectionique, et1530: om. secundum carnem generationi insistit. Atqui et Paulus cum eum ex semine Dauid secundum carnem factum diceret, nihil aliud nos admonuit, quam id factum a Christi humanitate sumptum1470/1486/1530: sumptum esse. Quod et nos confitemur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.4.4 Quod si quispiam omnem concionem altius percurrere voluerit, perspicue hanc nostram deprehenderit sententiam. Etenim virum ipsum appellat, et passioni eius, resurrectionique, et secundum carnem generationi insistit. Atqui et Paulus cum eum ex semine Dauid secundum carnem factum diceret, nihil aliud nos admonuit, quam id factum a Christi humanitate sumptum esse, quod et nos confitemur.
CLOSE
Montfaucon

3.4.4 Quod si quis voluerit totam concionem altius repetere, id quod dico conspicuum esse inveniet. Nam et virum illum vocat, deque passione, resurrectione, et generatione secundum carnem pluribus agit. Paulus vero cum dicit, Qui factus est ex semine David secundum carnem, nihil aliud nos docet, quam quod illud fecit, de oeconomia dictum sit; id quod etiam nos confitemur.