PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.5.11 Igitur alie quidem passiones et si multam dampnietatem habunt, ferunt tamen quandam uoluptatem et si temporaneam et breuem. Et enim qui diligit pecunias uinum et mulieres habet cum dampnietate et uoluptatem et si breuem. Qui uero huius sunt passionis captiui semper amaram uiuunt uitam et uoluptate priuatam.
CLOSE
Griffolini

3.5.11 Alii animi1470/1486/1530: anime affectus, et si magno sint homini nocumento, aliquam saltem afferunt uoluptatem, quamuis temporalem atque breui duraturam. Nam qui pecuniarum aut mulierum flagrant desyderio, easque sectantur, non nullam tamen cum damno uoluptatem, licet breuissimam capiunt. Quos uero hic morbus irretiuerit, ii1470/1486/1530: hi semper omni priuati uoluptate uitam uiuunt quam miserrimam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.5.11 Alii animae affectus, et si magno sint homini nocumento, aliquam saltem afferunt voluptatem, quamuis temporalem, atque breui duraturam. Nam qui pecuniarum aut vini, aut mulierum flagrant desiderio, easque sectantur, nonnullam tamen cum damno voluptatem, licet breuissimam, capiunt: quos vero hic morbus irretiuerit, hi semper omni priuati voluptate vitam viuunt quam miserrimam.
CLOSE
Montfaucon

3.5.11 Caetera porro vitia, licet multum damni inferant, aliquam saltem afferunt voluptatem, etsi temporaneam et brevem. Nam avarus, ebriosus, mulierumque amans, aliquam damno admixtam, etsi brevem, voluptatem habent: qui autem hoc morbo capti sunt, acerbam semper et voluptate vacuam agunt vitam.