PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.3.7 Non enim dixit in deo erat, sed apud deum erat, ea que secundum ypostasim eius eternitatem ostendens nobis. Deinde et manifestius id procedens, reuelauit inducens quoniam uerbum hoc et deus erat. Sed factum ait: Quid igitur prohibebat et Iohannem ita dicere quoniam in principio fecit deus uerbum?
CLOSE
Griffolini

3.3.7 Non enim dixit: in deo erat, sed apud deum, in persona eius aeternitatem nobis ostendens. Quod apertius quoque significauit, cum subdidit: Et deus erat uerbum. Sed factum est, inquit. Quid ergo obstitit, quin diceret1470: dicerent: In principio fecit deus uerbum?
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.3.7 Non enim dixit, in deo erat: sed, apud deum, in persona eius aeternitatem nobis ostendens: quod apertius quoque significauit, cum subdidit, Et deus erat verbum. Sed factum est, inquit. Quid ergo obstitit, quin diceret, in principio fecit deus verbum?
CLOSE
Montfaucon

3.3.7 Non enim dixit, in Deo erat; sed, apud Deum, ejus nobis secundum hypostasin aeternitatem declarans. Deinde illud clarius significavit adjiciens, Verbum istud fuisse Deum. Sed, inquies, factum. Quid ergo obfuit quin diceret, In principio fecit Deus Verbum?