3.2.17 Nomen enim terre et fecit, sufficientia sunt ualde insipienti suadere, quoniam neque eterna neque ingenerabilis, sed eorum que in tempore facta sunt est.
3.2.17 Terrae enim nomen, et creauit, sufficientia sunt, ut cuiuis etiam stolido persuaderi possit, neque aeternam, neque ingenitam esse. Sed ex eorum numero, quae tempore condita sunt.
3.2.17 terrae enim nomen et creauit, sufficientia sunt, vt cuiuis etiam stolido persuaderi possit, neque aeternam, neque ingenitam esse, sed ex eorum numero, quae tempore condita sunt.
3.2.17 Terrae quippe nomen, et illud, fecit, satis sunt ut vel admodum stulto suadeant, ipsam nec aeternam, nec non factam esse, sed ex eorum numero quae in tempore condita sunt.