PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.3.5 Quid igitur inquio? quoniam primum erat de uerbo essendi rationaliter solum est ostensiuum. In principio erat uerbum. Secundum autem erat apud aliquem essendi. Quia enim maxime dei hoc est proprium, eternum et sine principio esse, hoc primum posuit.
CLOSE
Griffolini

3.3.5 Quid ergo dicimus? Quod erat cum de uerbo dicitur, perpetuum et aeternum esse significat1470/1486/1530: signat. Inquit enim: In principio erat uerbum. Consequens autem erat apud aliquem esse. Cum enim maxime hoc dei sit proprium, aeternum, et sine principio esse, hoc primum posuit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.3.5 Quid ergo dicimus? Quod, erat, cum de verbo dicitur, perpetuum et aeternum esse signat. Inquit enim, In principio erat verbum: consequens autem erat apud aliquem esse: cum enim maxime hoc dei sit proprium, aeternum, et sine principio esse, hoc primum posuit:
CLOSE
Montfaucon

3.3.5 Quid ergo dico? Illud, erat, de Verbo dictum, significare ipsum aeternum esse: nam ait, In principio erat Verbum; consequens autem erat, ut apud aliquem esset. Cum enim maxime illud Dei sit proprium, ut sit aeternus et sine principio, hoc primo posuit.