3.2.7 Nequaquam ait et nimirum hec facis et si non sermone dicas. Qualiter? Quoniam et in gracia ais te adoptione participare et eum ita. Non natura enim dicere filium nichil aliud est, quam gracia esse hoc construere.
3.2.7 Minime, inquis. Dicis tamen, quamuis uerbo inficieris. Quo nam pacto? Quia1470/1486/1530: quid tu quoque per gratiam profiteris adoptionem accoepisse, et ipsum similiter.1470/1486/1530: similiter? Cum enim dicas non natura ipsum filium, nihil aliud quam gratiae esse confirmas.
3.2.7 Minime, inquis. Dicis tamen, quanuis verbo inficieris. Quonam pacto? Cum te per gratiam profiteris adoptionem accepisse, et ipsum quoque similiter. Cum enim dicas non natura ipsum filium, nihil aliud quam gratiae esse confirmas.
3.2.7 Nequaquam, ait. Atqui illud ipsum agis, etsi non dicas. Quomodo? Quia dicis, te per gratiam adoptionem percepisse, ipsumque similiter: cum autem dicis ipsum non natura filium esse, nihil aliud probas, quam per gratiam filium esse.