PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.2.15 Terre enim et hominis nuncupatio preassumens, quecumque de ipsis dicuntur, non dimittit mentem maius quid ymaginari de eis, quoniam ea que nunc scimus, quemadmodum neque uerbum, et si paruum quid de eo dictum fuerit alicubi dimittit humile quid et uile intelligere.
CLOSE
Griffolini

3.2.15 Terrae enim et hominis appellatio, quaecunque de se dicuntur compraehendens, non sinit nos quicquam, quam quae et intelligimus et uidemus, excellentius coniectari, quemadmodum etiam si exiguum quiddam, et minimum de deo dicatur, nihil tamen humile, nihil abiectum de se sinit existimari.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.2.15 Terrae enim et hominis apellatio quaecunque de se dicuntur, comprehendens, non sinit nos quicquam, quam quae et intelligimus et videmus, excellentius coniectari: quemadmodum etiam si exiguum quiddam et minimum de deo dicatur, nihil tamen humile, nihil abiectum sinit existimari.
CLOSE
Montfaucon

3.2.15 Nam praemissa terrae et hominis appellatione, quidquid de illis dicatur, non potest animus majus quidpiam de illis imaginari, quam ea quae scimus: ut contra Verbum, etiamsi tenue quidpiam de illo dictum fuerit, non permittit tamen aliquid abjectum et vile de se existimari.