PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.1.6 Nunc autem ad theatra quidem eos ducentes, neque disciplinas neque aliud quid talium premittitis. Si uero quid spiritualium lucrari oportuerit et congregare occupationem hanc rem uocatis.
CLOSE
Griffolini

3.1.6 Vos autem ad spectacula filiis adductis, neque ad doctrinam, neque ad ullam bonam frugem eos unquam hortamini. Verum siquid sanctum, siquid spiritale comparandum cogendum ue fuerit, inanem id appellatis solicitudinem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.1.6 Vos autem ad spectacula filiis adductis, neque ad doctrinam, neque ad vllam bonam frugem eos vnquam hortamini. Verum si quid sanctum, si quid spirituale comparandum, cogendumve fuerit, inanem id appellatis solicitudinem.
CLOSE
Montfaucon

3.1.6 Verum cum ad theatra filios adducitis, neque disciplinas, neque aliud quidpiam obtenditis; si vero quidpiam spiritualis lucri sit colligendum, vacationem illud esse dicitis.