PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.2.5 Illi uero eum quem aiunt adorare, destruere studentes, facies suas contumelia implent et supplicio animam. Que igitur sunt que aiunt illi? quoniam hoc id est in principio erat uerbum non eternitatem ostendit simpliciter. Et enim et de celo istud et de terra dictum est.
CLOSE
Griffolini

3.2.5 Illi autem quem se adorare profitentur, euertere conati, corpus suum ignominia, animam supplicio afficiunt. Quid nam igitur iiB: an; 1530: hiB: an; 1530: hi nobis, qui hanc ueram doctrinam profitemur, dicunt?1470/1486/1530: dicunt. In principio erat uerbum.1530: uerbum? Hoc non omnino aeternum significat. Idem nanque et de caelo et de terra dictum est.1470/1486: est?
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.2.5 illi autem quem se adorare profitentur, euertere conati, corpus suum ignominia, animam supplicio, afficiunt. Quidnam igitur hi nobis, qui hanc veram doctrinam profitemur, dicunt? quod per istud. In principio erat verbum, aeternitas non demonstretur: idem nanque (aiunt) de coelo, et de terra dictum est.
CLOSE
Montfaucon

3.2.5 Illi vero, dum eum, quem se adorare dicunt, prosternere student, vultum suum infamia replent, et animam supplicio addicunt. Quaenam ergo dicunt illi, dum nos haec proferimus? Illud, In principio erat Verbum, non aeternitatem simpliciter indicare. Nam hoc de caelo etiam et de terra dictum fuit.