PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

3.6.4 et neque amicitiam nouit, qui in hanc egritudinem incidit. Non assuetudinis meminit. Non uerecundari, ob aliquem uniuersaliter scit, sed omnia ab animo eiciens bona, ad omnes bellatur instabilis, et sine amicis existens. Et ire quidem passio, et si ipsa tyrannica et importabilis est, sed non semper molestare assueuit, sed cum habet irritantes solum,
CLOSE
Griffolini

3.6.4 haec amicitiae, haec1486/1530: et consuetudinis obliuiscitur. Nihil se pudet, sed omni abiecta uirtute omnibus bellum indicit. Semper inconstans, semper inuisa, et sane ira et uiolentus et intolerabilis morbus est, non tamen semper nocumento esse solet, sed duntaxat cum irritatur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

3.6.4 haec amiciciae et consuetudinis obliuiscitur. Nihil se pudet, sed omni abiecta virtute omnibus bellum indicit, semper inconstans, semper inuisa. Et sane ira et violentus et intolerabilis morbus est, non tamen semper nocumento esse solet, sed duntaxat cum irritatur.
CLOSE
Montfaucon

3.6.4 Qui hoc laborat morbo non amicitiam novit, non consuetudinem, neminem prorsus reveretur; sed bonis omnibus ex animo rejectis, cum omnibus bellum gerit, inconstans et inhumanus. Irae certe morbus, etsi tyrannicus sit et intolerabilis, non semper exagitare solet, sed cum ab aliquibus irritatur.